Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (126) of 434 > >|
201126CHRISTIANI HUGENII
Intelligatur enim planum horizontale cujus ſectio recta
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
M P, atque in ipſum incidant productæ A D, B E, C F
&
G H, in M, N, O, P.
Quia igitur ſumma productorum ex A M in A, B N in B,
C O in C, æqualis eſt facto ex G P in omnes A, B, C .
22Prop. 1.
huj.
Similiterque ſumma productorum ex D M in A, E N in B,
F O in C, æqualis facto ex H P in omnes A, B, C;
ſe-
quitur &
exceſſum priorum productorum ſupra poſteriora,
æquari facto ex G H in omnes magnitudines A, B, C.
Di-
ctum vero exceſſum æquari manifeſtum eſt productis ex A D
in A, B E in B, C F in C.
Ergo hæc ſimul etiam æqua-
lia erunt producto ex G H in omnes A, B, C.
quod erat
demonſtrandum.
PROPOSITIO IV.
SI pendulum è pluribus ponderibus compoſitum,
atque è quiete dimiſſum, partem quamcunque
oſcillationis integræ confecerit, atque inde porro
intelligantur pondera ejus ſingula, relicto communi
vinculo, celeritates acquiſitas ſurſum convertere,
ac quousque poſſunt aſcendere;
hoc facto, centrum
gravitatis ex omnibus compoſitæ, ad eandem alti-
tudinem reverſum erit, quam ante inceptam oſcil-
lationem obtinebat.
Sit pendulum compoſitum ex ponderibus quotlibet
33TAB. XVIII.
Fig. 3. 4.
A, B, C, virgæ, vel ſuperficiei pondere carenti, inhæren-
tibus.
Sitque ſuſpenſum ab axe per D punctum ducto, qui
ad planum, quod hic conſpicitur, perpendicularis intelliga-
tur.
In quo eodem plano etiam centrum gravitatis E, pon-
derum A, B, C, poſitum ſit;
lineaque centri D E, incli-
netur ad lineam perpendiculi D F, angulo E D F:
attra-
cto, nimirum, eo uſque pendulo.
Hinc vero dimitti jam
ponatur, ac partem quamlibet oſcillationis conficere, ita ut
pondera A, B, C, perveniant in G, H, K.
Unde,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index