Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
201
201 (181)
202
202 (182)
203
203 (183)
204
204 (184)
205
205
206
206
207
207 (185)
208
208 (186)
209
209 (187)
210
210 (188)
< >
page |< < (181) of 530 > >|
201181DE ARCHITEC. LIB. V. quo duob{us} tonis maior eſt ſeſquialtera proportio, id eſt hemitonium min{us}, cui{us} di-
midium vocatur diachyſma:
quanquam in æqu{as} du{as} partes diuidi non poteſt re
ipſa, cum contineat dieſis ſupra tria commata ferè dimidium.
Hemitonium autem
mai{us}, quæ apotome dicitur, eſt hemitonium cum commate in ſuperpartiente pro-
portione obſeruatum.
De harmonia ſecundum Aristoxeni traditionem.
# CAP. # IIII.
HARMONIA autem eſt muſica literatura obſcura
&
difficilis, maximè quidem, quibus Græcè literæ non
ſunt notę:
quam ſi volumus explicare, neceſſe eſt etiam
Græcis verbis vti, quòd nonnulla eorum Latinas non
habent appellationes.
Itaque (vt potero) quàm aper-
tiſsime ex Ariſtoxeni ſcripturis interpretabor, &
eius
diagramma ſubſcribam, finitionesq́;
ſonituum deſignabo, vti qui dili-
gentius attenderit, facilius percipere poſsit.
Vox enim mutationibus
cum flectitur, aliâs fit acuta, aliâs grauis:
duobusq́; modis mouetur, è qui-
bus vnus habet effectus continuatos, alter diſtantes.
Continua vox neque
in finitionibus conſiſtit, neque in loco vllo, efficitq́;
terminationes non
apparentes:
interualla autem media patentia, vti ſermone cum dicimus,
ſol, lux, flos, nox.
Nunc enim nec vnde incipit, nec vbi deſinit intelligi-
tur, ſed neque ex acuta facta eſt grauis, nec ex graui acuta apparet auri-
bus.
Per diſtantiam autem è contrario. nanq; cum flectitur in mutatio-
ne vox, ſtatuit ſe in alicuius ſonitus finitionem:
deinde in alterius, & id
vltro citroq́;
crebro faciendo inconſtans apparet ſenſibus, vti in cantioni-
bus cum flectentes voces varietatem facimus modulationis.
Itaque inter-
uallis ea cum verſatur, &
vnde initium fecit, & vbi deſiit, apparet in ſono-
rum patentibus finitionibus.
Mediana autem patentia interuallis obſcu-
rantur.
Genera verò modulationum ſunt tria. Primum quòd Græci
nominant, ἁρμόνιαμ.
Secundum, {χρ}ῶμα. Tertium, {δι}άτονομ. Eſt autem
harmoniæ modulatio ab arte concepta:
& ea re cantio eius maximè gra-
uem &
egregiam habet autoritatem. Chroma ſubtili ſolertia ac crebri-
tate modulorum ſuauiorem habet delectationem.
Diatoni verò quòd
naturalis eſt, facilior in interuallorum diſtantia.
In his tribus generibus
diſsimiles ſunt tetrachordorum diſpoſitiones, quòd harmonia tetrachor-
dorum &
tonos & dieſes habet binas. Dieſis autem eſt toni pars quarta.
ita in hemitonio duæ dieſes ſunt collocatæ. Chromati duo hemitonia in
ordine ſunt compoſita, tertium trium hemitoniorum eſt interuallum.

Diatoni duo ſunt continuati toni, tertium hemitonium finit tetrachordi
magnitudinem.
Ita in tribus generibus tetrachorda ex duobus tonis, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index