Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
201
201 (189)
202
202 (190)
203
203 (191)
204
204 (192)
205
205 (193)
206
206 (194)
207
207 (195)
208
208 (196)
209
209 (197)
210
210 (198)
< >
page |< < (189) of 672 > >|
201189Quomodo Ionis accendatur.
Grad. Quis ergo illum vindicat in libertatem?
Maur. Non vna eſt ignis accendendi forma: aliquando enim
materia admoto extrinſecùs igne ignem concipit, vt quotidie ex-
perimur;
aliquando intus incluſum periculum eſt, & ſponte ſuâ
materia exardeſcit, vt foeno non ſatis exiccato contingit:
aliquan-
do verò vehementi tritu elicitur ignis, ex quo non rarò pro ratio-
ne corporis ortum habet eiuſdem corporis, aliqua ſaltem ex par-
te, conflagratio.
Grad. Ignem è ſilice excutere inuenit Pyrodes Cilicis filius, ſi
Plinio lib.
8. cap. 56. credimus, eundem aſſeruare in ferulâ, Pro-
metheus.
Paſtoribus autem tam vtile inuentum attribuit Ouidius
lib.
4. Faſt. .. .. *cum ſaxis paſtores ſaxa feribant, Scintillam ſubitò*
*proſiluiſſe ferunt.
Prima quidem perijt, stipulis excepta ſecunda*
*eſt;
Hoc argumentum flamma Palilis habet. * Sed non ardet ſilex,
quantæcunque excutiantur ſcintillæ:
cum tamen ex lignorum
tritu accendatur aut vtrumque, aut alterum.
Ignis Veſtæ, vt ait
Feſtus Pompeius lib.
9. *ſiquando interſtinctus eſſet, Virginesverbe-*
*ribus afficiebantur à Pontifice, quibus mos erat tabulam felicis*
*materiæ tandiu terebrare, quouſque exceptum ignem cribro æneo*
*Virgo in ædem ferret.
* Cuiuſmodi verò eſſet lignum illud tere-
brandum, non commemorat Feſtus, quia fortaſſe deſinitum non
fuerat, modò eſſet felix materia, hoc eſt, vtilis &
opportuna.
Neque enim ex quolibet ligno indiſcriminatim ignem tritu elicere
poſſumus, ſed aliquæ arbores ad hoc potiſſimùm aptæ ſunt &
ac-
commodatæ, quibus ſcilicet vis caloris ineſt.
Hinc Plinius lib. I6.
cap.
40. ſcripſit calidas eſſe arbores, morum, laurum, hederam, &
omnes, è quibus igniaria fiunt.
*Exploratorum,* inquit, *boc vſus*
*in caſtris, paſtorumque reperit, quoniam ad excutiendum ignem*
*non ſemper lapidis occaſio eſt.
Teritur ergo lignum ligno, ignem-*
*que concipit attritu, excipiente materiâ aridi fomitis, fungi,*
*vel foliorum, facillimè conceptum.
Sed nibilbederâ præſtantius,*
*quæteratur lauro, laurumque terat.
*
Dand. His adde (quoniam exoticis noſtratia confirmari liben-
ter audis, Gradonice) Braſilienſium morem eliciendi ignem ex li-
gnis ſe viciſſim terentibus:
nam teſte Guillelmo Piſone de medici-
na Braſil.
lib. 1. pag. 5: *è colliſis lignis Caragua-tâguacû, & Imbaiba*
*alijſque ferulaceis plantis ibidem naſcentibus, ignis luculentiùs,*
*quàm ex concuſſo Silice, à Barbaris elicitur.
* & lib. 4. cap. 22.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index