Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (190) of 672 > >|
202190Diſſertatio Septima.pag. 72. *ex radice arboris Ambaiba ignem in deſertis peregrinates*
*collidendo, alijſque artibus, egregiè eliciunt.
* Qua autem arte id
præſtent, deſcribit Georgius Marcgrau.
in Hiſtor. rer. nat. Braſil.
lib. 3. cap. 1. pag. 92. *Ex Ambaiba,* inquit, *ignem ſinè pyrite & *
*chalybe ita eliciunt Braſilienſes.
Fruſtum ligni, aut potiùs radicis*
*buius arboris ſumunt exſiccatum;
in eo faciunt foraminulum,*
*buic immittunt bacillum faſtigiatum ex duro aliquo ligno, &
quaſi*
*terebrando circumagunt, pedibus frustum illud immotum deti-*
*nentes, ac applicantes folia ſicea arborum, ſeu goßypium:
ſic eli-*
*ciunt ignem, prout libet.
* Loquens verò lib. 2. cap. 8. de li-
gno Caraguatâ-guacû ait illud ſiccatum inſtar funiculi ſulphurati
ardere, atque ex eo ignem elici poſſe duriore ligno applicato.
Et
apud eundem lib.
2. cap. 3. in Annotat. Io: de Laët ex Franciſco Xi-
menez, Achiotl (idem eſt cum Vrucu Braſilienſium) *eſt arbor mo-*
*le, trunco, figuraque omnino Aurantiæ ſimilis:
materies ſpinoſa & *
*candida, quæ vtilis est ad ignem eliciendum inſtar ſilicis confri-*
*cando interſe.
* Quantum autem frictus valeat, etiam ſi non ſint
ferulacea &
exotica ligna, ſatis docetid, quod legimus in Dia-
rio Nautico Iacobi le Maire anno 1615.
die 6. Decembris, ſub al-
titudine Poli gr.
47. min. 25. ad latus Septentrionale Portûs *Deſire; *
vbi hæc habentur:
*Atque bìc conſultum iudicauimus aliquandiu*
*ſubſiſtere, nec in apertum nos Oceanum dare, ne Maris æſtu retro-*
*ferremur, qui bìc loci tantâ rapiditate in Auſtrum fertur, vt demiſ-*
*ſus funis anchorarius, veloci nauis raptu, foraminis, per quòdrue-*
*bat, latera margineſque accenderet, vt fumigans lignum aquâ reſtin-*
*gui neceſſe eſſet.
*
Maur. Hæc omnia, & multa huiuſmodi, quæ poſſem facilè
congerere, niſires eſſet extra omnem controuerſiam experimentis
plurimis teſtata, ſatis oſtendunt, non aliunde, ignem peten-
dum eſſe, à quo lignum accenditur, quàm ex ipſo ligno, quod
teritur;
adeò vt præclarè dixerit D. Gregorius Nazianzenus à S.
Dorotheo laudatus ſerm. 10. ante med. *Ignis, materiæ fœtus & *
*germen eſt, &
ipſam materiam conſumit, velut malitia malos de-*
*perdit.
* Neque enim audiendi ſunt, qui in illo lignorum conflictu
ita aërem conteri exiſtimant, vt ex eo ignis gignatur, aëre ſcili-
cet in ignis naturam tranſeunte.
Nam illa aëris in ignem conuer-
ſio non temerè, &
nullâ ratione aſſerenda, ſed validioribus argu-
mentis ſtabilienda priùs eſſet;
ſiquidem duriſſimam glaciem ſi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index