Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (182) of 530 > >|
202182M. VITRVVII POLL. hemitonio ſunt peræquata. Sed ipſa cum ſeparatim vniuſcuiusq gene-
ris finibus cõſiderantur, diſsimilem habent interuallorum deſignationem.
Igitur interualla tonorum & hemitoniorum & tetrachordorum in voce
diuiſit natura, finiuitq́;
terminationes eorum menſuris, interuallorum
quantitate, modisq́;
certis diſtantibus conſtituit qualitates, quibus etiam
artifices qui organa fabricant ex natura conſtitutis vtendo, comparant ad
concentus conuenientes eorum perfectiones.
Sonitus, qui Græcè φθό{γγ}οι
dicuntur, in vnoquoque genere ſunt decem &
octo, è quibus octo ſunt in
tribus generibus perpetui &
ſtantes, reliqui decem cum communiter mo-
dulantur, ſunt vagantes.
Stantesautem ſunt, qui inter mobiles interpoſi-
ti continent tetrachordi coniunctionem, &
è generum diſcriminibus ſuis
finibus ſunt permanentes.
Appellantur autem ſic, proslambanomenos,
hypate hypaton, hypate meſon, meſe, nete, ſynemmenon, parameſe, ne-
te diezeugmenon, nete hyperboleon.
Mobiles autem ſunt, qui in tetra-
chordo inter immotos diſpoſiti, in generibus &
locis loca mutant. Voca-
bula autem habent hæc.
Parhypate hypaton, lichanos hypaton, parhy-
pate meſon, lichanos meſon, trite ſynemmenon, paranete ſynemmenon,
trite diezeugmenon, paranete diezeugmenon, trite hyperboleon, para-
nete hyperboleon.
Ei autem qui mouentur recipiunt virtutes alias. In-
terualla enim &
diſtantias habent creſcentes. Itaque parhypate, quæ in
harmonia diſtat ab hypate dieſi, in Chromate mutata habet hemito-
nium, in diatono verò tonum.
Qui lichanos in harmonia dicitur, ab hy-
pate diſtat hemitonium:
in chroma tranſlatus, progreditur duo hemito-
nia, in diatono diſtat ab hypate tria hemitonia.
Item decem ſonitus pro-
pter tranſlationes in generibus, efficiunt triplicem modulationum varie-
tatem.
Tetrachorda autem ſunt quinque, primum grauiſsimum, quod
Græcè dicitur ὕπατομ.
Secundum medianum, quod appellatur μέσμ.
Tertium coniunctum, quod σ{υν}ὲμ{μεν}ομ, dicitur.
Quartum diſiunctum,
quod {δι}εζεύ{μεν}ομ nominatur.
Quintum quod eſt acutiſsimum, Græcè
{ὑπ}{ο\‘ρ}Βόλεομ dicitur.
Concentus quos natura hominis modulari poteſt,
Græceq́;
συμφόνι{αε} dicuntur, ſunt ſex, diateſſaron, diapente, diapaſon,
diapaſon cum diateſſaron, diapaſon cum diapente, diſdiapaſon.
Ideoq́; &
à numero nomina receperunt, quòd cum vox conſtiterit in vna ſonorum
finitione, ab eaq́;
ſe flectens mutauerit, & peruenerit in quartam termi-
nationem, appellatur diateſſaron, in quintam diapente, in octauam dia-
paſon, in octauam &
dimidiam, diapaſon & diateſſaron, in nonam & di-
midiam, diapaſon &
diapente, in quintamdecimam diſdiapaſon. Non
enim inter duo interualla, cum chordarum ſonitus, aut vocis cantus fa-
ctus fuerit, nec in tertia, aut ſexta, aut ſeptima poſſunt conſonantiæ fieri,
Sed (vt ſuprà ſcriptum eſt) diateſſaron &
diapente, ex ordine ad diſdia-
paſon conuenientes ex natura vocis congruentis habent finitiones, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index