Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (183) of 530 > >|
203183DE ARCHITEC. LIB. V. concentus procreantur ex coniunctione ſonituum, qui Græcè φθόγρι di-
cuntur.
IN CAPVT IIII. ANNOTAT.
Et eius díagramma ſubſcríbam. ] Diagramma, deſignationem, defor-
mationem, deſcriptionem\’ ſignificat.
Isti{us} autem diagrammatis, vt aliarũ omnium
figurarum, qu{as} Vitruui{us} pollicetur, iacturam fecim{us}.
Nam quod à Iucundo Ve-
ronenſi hoc loco additum eſt (ſi modò ei{us} eſt, quod excuſum cernitur) vitio non ca-
ret, vt reliqua ferè omnia.
Quin & Vitruui{us} ipſe ſibi aduerſabitur, ſi quidem
vulgatam &
receptam retinem{us} ſcripturam. Vt ſine controuerſia ſit hoc capite
&
ſequenti aliqua mutare neceſſarium.
Alíàs fit acuta, alíàs grauís. ] Soni grauitatem quidem fieri, cum ex
intimo quidem ſpirit{us} trahitur, acumen verò ex ſuperficie oris emitti, autor eſt
Martian{us} Capella lib.
IX.
E quíbus vnus habet effectus contínuatos, alter díſtantes. ]
Idem Martian{us} libro eodem, id eſt de Muſica, triplicem eſſe vocis rationem ſcri-
bit, continuam, velut colloquium, diuiſam ſiue diastematicam, quam in modulatio-
ne ſeruam{us}, &
mixtam, qua carmina recitantur. Vide tamen Boëthium Muſices
libri primi, cap.
XII. Nam lib. V. cap. IIII. & V. tradit de vocib{us} vniſonis
&
non vniſonis.
Ita ínteruallís ea cũ verſatur. ] Interualla dicuntur diaſtemata, id eſt
vocis ſpatia, quib{us} acuta et grauis includitur.
Quemadmodum autem ex eis fiunt
ſystemata, ita hæc ex phthongis, qui elemẽtorum vice in muſica funguntur, autore
Adrasto Peripatetico.
Quòd verò trium tantum modulationum generum meminit
Vitruui{us}, harmoniæ, chromatis, &
diatoni, id fecit plurimorum ſententiam ſecu-
t{us}.
Nam Papp{us} & Cleonides in harmonico introductorio mixtum addiderunt,
vel commune, hoc quidem ex inſistentib{us} phthongis:
illud verò in quo duo aut tria
genera ineſſent.
Díſsímíles ſunt tetrachordorum díſpoſítíones. ] Exponit Ca-
pella tetrachordum quatuor ſonorum in ordine poſitorum congruentem &
fidam
concordiam.
Díatoní duo ſunt contínuatí toní, tertíum hemítoníum. ]
Hoc demum verum eſt, ſi ab hemitonio incipiens duos tonos ſubſtitu{as}.
Sonítus quí Græcè φθόγγόι dícuntur, ín vno quoque genere
ſunt decem &
octo. ] Phthong{us} quid eſſet, varij tradiderunt. Ptolemæ{us} vo-
lumine de muſica ſonum eſſe ait, vnum &
eundem tenentem tenorem. Ei{us} inter-
pres Porphyri{us} tradit eſſe ſonum per vnum &
eundem eductum tenorem. Bac-
chi{us} interuallorum minimum, Aristides Quintilian{us} minimum vocis per ſe ele-
ctum, Aristoxen{us} caſum vocis modulatilis ad tonum vnum:
cui ſuffragantur
Papp{us}, &
Emmanuel Bryenni{us}. Nam Thraſylo & Theoni eſt ſenſibilis inſtru-
menti vocis enarmoni{us}.
Antiqui phthongos ſeptem ſtatuerũt, heptachordum lyram
componentes, vt referret Lunam hypate, Mercurium parhypate, Venerem hyper-
parhypate, quæ &
lichanos, Solem meſe, Martem parameſe, Iouem paranete, Satur-
num nete.
Nicomach{us} in harmonices enchiridio, contrario ordine numerat, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index