Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
61 35
62 36
63 37
64 38
65 39
66 40
67 41
68 42
69 43
70 44
71 45
72 46
73 47
74 48
75 49
76 50
77 51
78 52
79 53
80 54
81 55
82 56
83 57
84 58
85 59
86 60
87 61
88 62
89 63
90 64
< >
page |< < (179) of 376 > >|
203179LIBER VIII. CAPUT I.
Cum ergo et a phyſicis et a philoſophis et ab ſacerdotibus judicetur ex
poteſtate
aquae omnes res conſtare, putavi, quoniam in prioribus ſeptem
voluminibus
rationes aediſiciorum ſunt expoſitae, in hoc oportere de in-
ventionibus
aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes,
quibusque
rationibus ducatur et quemadmodum item ea probetur, ſcri- bere.
Eſt enim maxime neceſſaria et ad vitam, et ad delectationes, et ad
uſum
quotidianum.
Ea autem facilior erit, ſi ſontes erunt aperti et ſlu-
entes
.
Sin autem non proſluent quaerenda ſub terra ſunt capita et col-
ligenda
, quae ſic erunt experiunda:
uti procumbatur in dentes, antequam
ſol
exortus ſuerit, in locis quibus erit quaerendum, et in terra mento
collocato
et ſulto proſpiciantur eae regiones.
Sic enim non errabit ex-
celſius
quam oporteat viſus, cum erit immotum mentum;
ſed libratam altitudinem in regionibus certa ſinitione deſignabit. Tunc in quibus lo-
cis
videbuntur humores ſe concriſpantes et in aera ſurgentes, ibi ſodia-
tur
;
non enim in ſicco loco hoc ſignum poteſt ſieri. Item animadver-
tendum
eſt quaerentibus aquam, quo genere ſint loca;
certa enim ſunt in
quibus
naſcitur.
In creta tenuis et exilis et non alta eſt copia; ea erit
non
optimo ſapore.
Item ſabulone ſoluto tenuis, ſed ſi inſerioribus locis
invenietur
;
ea erit limoſa et inſuavis. In terra autem nigra ſudores et
ſtillae
exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempeſtatibus collectae in
ſpiſſis
et ſolidis locis ſubſidunt;
eae habent optimum ſaporem. Glarea
vero
mediocres et non certae venae reperiuntur;
eae quoque egregia ſunt
ſuavitate
.
Item ſabulone maſculo, arenaque et carbunculo certiores, et
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index