Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
201
201 (177)
202
202 (178)
203
203 (179)
204
204 (180)
205
205 (181)
206
206 (182)
207
207 (183)
208
208 (184)
209
209 (185)
210
210 (186)
< >
page |< < (179) of 376 > >|
203179LIBER VIII. CAPUT I.
CAPUT I.
De aquae inventionibus.
Cum ergo et a phyſicis et a philoſophis et ab ſacerdotibus judicetur ex
poteſtate aquae omnes res conſtare, putavi, quoniam in prioribus ſeptem
voluminibus rationes aediſiciorum ſunt expoſitae, in hoc oportere de in-
ventionibus aquae, quasque habeat in locorum proprietatibus virtutes,
quibusque rationibus ducatur et quemadmodum item ea probetur, ſcri- bere.
Eſt enim maxime neceſſaria et ad vitam, et ad delectationes, et ad
uſum quotidianum.
Ea autem facilior erit, ſi ſontes erunt aperti et ſlu-
entes.
Sin autem non proſluent quaerenda ſub terra ſunt capita et col-
ligenda, quae ſic erunt experiunda:
uti procumbatur in dentes, antequam
ſol exortus ſuerit, in locis quibus erit quaerendum, et in terra mento
collocato et ſulto proſpiciantur eae regiones.
Sic enim non errabit ex-
celſius quam oporteat viſus, cum erit immotum mentum;
ſed libratam altitudinem in regionibus certa ſinitione deſignabit. Tunc in quibus lo-
cis videbuntur humores ſe concriſpantes et in aera ſurgentes, ibi ſodia-
tur;
non enim in ſicco loco hoc ſignum poteſt ſieri. Item animadver-
tendum eſt quaerentibus aquam, quo genere ſint loca;
certa enim ſunt in
quibus naſcitur.
In creta tenuis et exilis et non alta eſt copia; ea erit
non optimo ſapore.
Item ſabulone ſoluto tenuis, ſed ſi inſerioribus locis
invenietur;
ea erit limoſa et inſuavis. In terra autem nigra ſudores et
ſtillae exiles inveniuntur, quae ex hibernis tempeſtatibus collectae in
ſpiſſis et ſolidis locis ſubſidunt;
eae habent optimum ſaporem. Glarea
vero mediocres et non certae venae reperiuntur;
eae quoque egregia ſunt
ſuavitate.
Item ſabulone maſculo, arenaque et carbunculo certiores, et
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index