Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
171 147
172 148
173 149
174 150
175 151
176 152
177 153
178 154
179 155
180 156
181 157
182 158
183 159
184 160
185 161
186 162
187 163
188 164
189 165
190 166
191 167
192 168
193 169
194 170
195 171
196 172
197 173
198 174
199 175
200 176
< >
page |< < (180) of 376 > >|
204180M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA ſtabiliores ſunt copiae; eaeque ſunt bono ſapore Rubro ſaxo et copioſae
et bonae, ſi non per intervenia dilabantur et liqueſcant.
Sub radicibus
autem montium et in ſaxis ſilicibus, uberiores et aſſuentiores;
eaeque
ſrigidiores ſunt et ſalubriores.
Campeſtribus autem ſontibus ſalſae, gra-
ves, tepidae, non ſuaves, niſi quae ex montibus ſub terra ſubmanantes
erumpunt in medios campos, ibique arborum umbris contectae, prae- ſtant montanorum ſontium ſuavitatem.
Signa autem quibus terrarum ge-
neribus ſuberunt aquae, praeter quod ſupra ſcriptum eſt, haec erunt:
ſi
invenientur naſcentia, tenuis juncus, ſalix erratica, alnus, vitex, arundo,
hedera, aliaque quae ejusmodi ſunt, quae non poſſunt naſci nec ali per
ſe ſine humore.
Solent autem eadem in lacunis nata eſſe, quae ſidentes
praeter reliquum agrum excipiunt aquam ex imbribus, et agris per hie-
mem, diutiusque propter capacitatem conſervant humorem, quibus non eſt
credendum.
Sed quibus regionibus et terris, non lacunis, ea ſigna naſcun-
tur non ſata, ſed naturaliter per ſe creata, ibi eſt quaerenda.
In quibus
locis eae non ſignificabuntur inventiones, ſic erunt experiundae:
Fodiatur
quoquoverſus locus latus pedes tres, altus ne minus pedes quinque, in eoque
collocetur, circiter ſolis occaſum, ſcaphium aereum, aut plumbeum, aut
pelvis, ex his quod erit paratum, idque intrinſecus oleo ungatur, ponatur-
que inverſum, et ſumma ſoſſura operiatur arundinibus aut ſronde, ſupra
terra obruatur;
tum poſtero die aperiatur, et ſi in vaſe ſtillae ſudoresque
erunt, is locus habebit aquam.
Item ſi vas ex creta factum non coctum
in ea ſoſſione, eadem ratione opertum, poſitum ſuerit, ſi is locus aquam
habuerit, cum apertum ſuerit, vas humidum erit, et etiam diſſolvetur ab
humore.
Vellusque lanae ſi collocatum erit in ea ſoſſura, in ſequenti
autem die de eo aqua expreſſa erit, ſigniſicabit eum locum habere co-
piam.
Non minus ſi lucerna concinnata, oleique plena, et accenſa, in eo
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index