Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (180) of 376 > >|
204180M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA ſtabiliores ſunt copiae; eaeque ſunt bono ſapore Rubro ſaxo et copioſae
et
bonae, ſi non per intervenia dilabantur et liqueſcant.
Sub radicibus
autem
montium et in ſaxis ſilicibus, uberiores et aſſuentiores;
eaeque
ſrigidiores
ſunt et ſalubriores.
Campeſtribus autem ſontibus ſalſae, gra-
ves
, tepidae, non ſuaves, niſi quae ex montibus ſub terra ſubmanantes
erumpunt
in medios campos, ibique arborum umbris contectae, prae- ſtant montanorum ſontium ſuavitatem.
Signa autem quibus terrarum ge-
neribus
ſuberunt aquae, praeter quod ſupra ſcriptum eſt, haec erunt:
ſi
invenientur
naſcentia, tenuis juncus, ſalix erratica, alnus, vitex, arundo,
hedera
, aliaque quae ejusmodi ſunt, quae non poſſunt naſci nec ali per
ſe
ſine humore.
Solent autem eadem in lacunis nata eſſe, quae ſidentes
praeter
reliquum agrum excipiunt aquam ex imbribus, et agris per hie-
mem
, diutiusque propter capacitatem conſervant humorem, quibus non eſt
credendum
.
Sed quibus regionibus et terris, non lacunis, ea ſigna naſcun-
tur
non ſata, ſed naturaliter per ſe creata, ibi eſt quaerenda.
In quibus
locis
eae non ſignificabuntur inventiones, ſic erunt experiundae:
Fodiatur
quoquoverſus
locus latus pedes tres, altus ne minus pedes quinque, in eoque
collocetur
, circiter ſolis occaſum, ſcaphium aereum, aut plumbeum, aut
pelvis
, ex his quod erit paratum, idque intrinſecus oleo ungatur, ponatur-
que
inverſum, et ſumma ſoſſura operiatur arundinibus aut ſronde, ſupra
terra
obruatur;
tum poſtero die aperiatur, et ſi in vaſe ſtillae ſudoresque
erunt
, is locus habebit aquam.
Item ſi vas ex creta factum non coctum
in
ea ſoſſione, eadem ratione opertum, poſitum ſuerit, ſi is locus aquam
habuerit
, cum apertum ſuerit, vas humidum erit, et etiam diſſolvetur ab
humore
.
Vellusque lanae ſi collocatum erit in ea ſoſſura, in ſequenti
autem
die de eo aqua expreſſa erit, ſigniſicabit eum locum habere co-
piam
.
Non minus ſi lucerna concinnata, oleique plena, et accenſa, in eo
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index