Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
191 179
192 180
193 181
194 182
195 183
196 184
197 185
198 186
199 187
200 188
201 189
202 190
203 191
204 192
205 193
206 194
207 195
208 196
209 197
210 198
211 199
212 200
213 201
214 202
215 203
216 204
217 205
218 206
219 207
220 208
< >
page |< < (193) of 672 > >|
205193Quomodo Ignis accendatur. ſit carbonum Sulphur atque Spiritum concitari in motum, adeo-
que particulas diſſolui, res videtur carere diſſicultate.
Sienim, vt
ſuperioribus diebus innuebam ex Ariſtotele Probl.
ſect. 23. quſae; ſt. 22.
*vix illa eliquant, quæ facilè tranſmeant, contrà celerrimè diri-*
*munt, quæ per vim ſe intrudunt,* id quoquè in vſtione dicendum
videtur, videlicet igniculis commotis exarſionem promoueri non
poſſe, ſi illis pateat multo facilior exitus ad auolandum, quàm
aditus in poros corporis comburendi, ſiue id ex meatuum angu-
ſtiâ, ſiue ex igniculorum paucitate contingat:
Fieri ſiquidem po-
teſt, vt amplior quidem ſit exitus, quàm meatuum oſcula, mul-
titudo tamen, aut vehementia igniculorum ſibi ipſa moram in-
ferat, ne omnes ſimul erumpant, adeoque interea, dum in mo-
liendâ eruptione momentum temporis teritur, igniculi aliqui ſe
per vim in poros corporis anguſtiores intrudant, &
compagem diſ-
ſoluendo, corporis eiuſdem igniculos ad ſimilem commotionem
proritent.
Hinc quia ſingulorum puluiſculorum pori exiliores ſunt
intercapedine, qua puluiſculi ipſi diſiunguntur, igniculi proſi-
lientes ex puluiſculis illis, quos primùm proxima pruna incendit,
cum pauci ſint, facillimè permeant per huiuſmodi interualla, quin
ſubeant poros aliorum puluiſculorum, qui propterea non accen-
duntur.
Quando verò ceruſſa permiſta eſt carbonum puluiſculis,
illa plumbeam adhuc naturam redolens, virtute igniculorum à
candente prunâ tranſmiſſorum liquata complectitur puluiſculos
aliquot carbonum, adeò vt ab ardentibus iam puluiſculis erum-
pentes igniculi, &
in hos puluiſculos, quos ceruſſæ liquatæ parti-
cula complectitur, incurrentes non valeant tranſmeare;
ac propte-
rea carbonum puluiſculos incendant:
ex quibus ſimiliter exilien-
tes igniculi alias ſubinde ceruſſæ particulas proximas eliquant, &

eadem ratione carbonum comminutorum exarſionem propagant.

Ignis autem ampliſicatus &
faciliùs, & vberiùs peruagatur in-
teriores acerui partes, nam carbonum plures puluiſculos cir-
cumplexus illos incendit, &
proximas ceruſſæ particulas eli-
quat.
Maur. Hoc tamen animaduertendum, interiores illas cauernu-
las non modò non ſemper obeſſe conſlagrationi, ſed etiam adiu-
mente eſſe;
cum enim in eas deuenerint tumultuantes igniculi, ibi
ſe liberiùs explicant, ac celeriùs agitati inuadunt proximas parti-
culas maiore impulſu, faciliùſque diſſolutâ compage earum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index