Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (194) of 672 > >|
206194Diſſertatio Septima. culos diſſipant, & incendium augent. Hinc ligna, cuiuſmodi bu-
xum &
ebenum eſſe omnes nôrunt, quorum ſtamina nimis ſpiſſa,
&
partes densè coagmentatæ, non adeò feliciter ardent, quia
igniculi-difficulter penetrant in interiores poros, nec illis in angu-
ftijs celeriter agitari poſſunt:
ideo de Buxo loquens Plinius lib. 16.
cap. 16. ait, *in igne quoquè duritia, quæ ferro, nec flammâ, nec*
*carbone vtili.
* Contrà verò quæ tenui conſtant texturâ, vt minus
habent ſalis ſixi &
terræ, ita Sulphure atque Spiritibus abundant,
pro ratione corporis;
propterea faciliùs conſlagrant, igniculis liberè
perreptantibus, ac celeriùs commotis.
Dand. Res eſt ita aperta & manifeſta, vt exempla adiungere
ſuperuacaneum ſit;
illud tamen, quod de cauernulis aptiſſimè
animaduertiſti, videtur illuſtrari poſſe ijs, quæ de Iaracatiâ ſcri-
pſit Guillelmus Piſo de Medicina Braſil.
lib. 4. cap. 63. pag. 100.
*Trunco eſt,* inquit, *admodum ſpinoſo, eoque rectiſſimo Iaracatia. *
*Caudicis medulla eſt Sambuci medullâ facilè mollior;
quæ ſectâ*
*arbore continuò exiccatur.
abitque in leuiſſimum puluerem, qui*
*decidit;
moxque ablato ſpinoſo cortice relinquitur ſcapus concauus*
*arundine leuior, miris cancellis quaſi ex arte mirè fabricatus:
*
*qui ſi ab igne accendatur, flammam luculenter fouet, faciſque*
*loco nobis iter facientibus de noste inſeruiebat.
* Ligneæ ſcilicet
particulæ cancellatim poſitæ à peruagante flammâ corripiuntur,
cui ſpatium patet, in quo ſe explicet, ac dilatet.
Sic aliquando
à ruſticis quibuſdam obſeruaui nocturnum lumen in ſuo mapali,
abſque olei diſpendio, nutriri accenſo ſuper laterem fruſtulo li-
gneo vix nucem æquante, quod valdè claram emittebat flammam;

&
vno poſt non modicum tempus abſumpto aliud ſubſtituebant:
Cum autem interrogâſſem, quidillud eſſet, accepi nil aliud eſſe
quàm ſeruatos ex conciſâ quercu nodos contuſos, &
optimè exic-
catos:
Exillâ nimirum contuſione factum eſt, vt partes diſiunge-
rentur, &
abſumpto humore aqueo relinquerentur inanitates, in
quibus flamma pererrans conflagrationem promoueret.
Subue-
reor tamen, vtrùm fuerint illæ nodoſæ ligni partes, an potiùs pi-
lulæ, de quibus ait Plinius lib.
16. cap. 7. Naſcuntur in eo (ſcilicet
in Robore) *&
piluæ nucibus non abſimiles, intus babentes floc-*
*cos molles lucernarum luminibus aptos, nam &
ſinè oleo flagrant. *
Sed quæcunque tandem fuerit materia illa, certè interſita habebat
ſpatiola, in quibus flamma perreptare poſſet.
Neque alia ſubeſo

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index