Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Page concordance

< >
Scan Original
201 96
202
203 97
204
205 98
206
207 99
208
209 100
210
211 101
212
213 102
214
215 103
216
217 104
218
219 105
220
221 106
222
223 107
224
225 108
226
227 109
228
229 110
230
< >
page |< < of 256 > >|
206LIBER
Id aũt fit ꝗ breuior pars prior uectis ab ea præſſione, quod eſt centrum, ſu-
bit ſub onus, &
quod longius ab eo centro diſtans caput eius, per id cũ du-
citur faciundo motus circinationis cogit preſſiõibus examinare paucis ma
nibus oneris maximi pondus, Item ſi ſub onus uectis ferrei lingula ſubiecta
fuerit, ne eius caput preſſione ĩ imum, ſed aduerſus in altitudinem extol-
letur, lingula fulcta in areæ ſolo habebit eam pro onere, oneris autem ipſi-
us angulum pro preſſione, ita non tam faciliter, quam per preſſionem, ſed
aduerſus nihilominus in pondus oneris erit excitatum.
I gitur ſi plus lin-
gula uectis ſupra hypomochliõ poſita ſub onus ſubierit &
caput eius pro-
pius centrum preſſiones habuerit, non poterit onus eleuare, niſi (quemad-
modum ſupraſcriptum eſt) examinatio uectis longius per caput ne iuxta
onus fuerit facta, Id autem ex trutinis, quæ ſtateræ dicuntur licet conſidera
re, Cum enim anſa propius caput, unde lancula pendet, vbi ut centrum eſt
collocata, &
æquipondium in alteram partem ſcapi per puncta uagando,
quo longius, aut etiam ad extremum perducitur paulo etiam pari ponde-
re ampliſſimum penſionem parem perficit, per ſcapi librationem &
exami
nationem longius a centro recedentem, Ita imbecillior æquipondii breui-
tas maiorem vim ponderis momento deducens ſine vehementia molliter
ab imo ſurſum uerſum egredi cogit, Quemadmodum etiam nauis onera-
riæ maximæ gubernator anſam gubernaculi tenens, qui οἶαξ a græcis ap-
pelatur, una manu momento per centri rationem preſſionibus artis agitas
uerſat eam ampliſſimis &
immanibus mercis & penus ponderibus onera-
tam, eiuſ vela cum ſunt per altitudinem mediam mali pendentia non po
teſt habere nauis celerem curſum, Cum autem in ſummo cacumine anten-
næ ſubducta ſunt, tunc uehementiori progreditur impetu, ꝗ non proxi-
me calcem mali, quod eſt loco centri, ſed in ſummo longius, &
ab eo pro-
greſſa recipiunt in ſe uela ventum, Itaque vti uectis ſub onere ſubiectus, ſi
per medium premitur durior eſt, neque incumbit, Cum autem caput eius
ſummum deducitur faciliter onus extollit, Similiter vela cum ſunt per me
dium tem perata minorem habent uirtutem, Quæautem in capite mali ſú-
mo collocantur diſcedentia longius a centro non acriore ſed eodem flatu
preſſione cacuminis uehementius cogunt progredi nauem, Etiam remi cir
ca ſcalmos ſtrophis religati cum manibus impelluntur &
reducuntur ex-
tremis progredientibus a centro parmis in maris undis, ſummam impul-
ſu uehementi protrudunt porrectam nauem ſecante prora liquoris rarita-
tem, Onerum uero maxima pondera cum feruntur a phalangariis exapho
ris, &
tetraphoris, examinantur per ipſa media centra phalangarum, uti
indiuiſi oneris ſolido pondere certa quadam diuiſionis ratione æquas
partes collis ſinguli ferant operaril, Mediæ enim partes phalangarum, qui-
bus lora tetraphororum inuehuntur, clauis ſunt finitæ, ne labantur in
unam uel alteram partem, Cum enim extra finem centri

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index