Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (182) of 376 > >|
206182M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA
CAPUT II.
De aqua imbrium.
Itaque quae ex imbribus aqua colligitur ſalubriores habet virtutes, eo
quod eligitur ex omnibus fontibus leviſſimis ſubtilibusque tenuitatibus:
deinde per aeris exercitationem percolata tempeſtatibus liqueſcendo per-
venit ad terram.
Etiamque non crebriter in campis conſluunt imbres,
ſed in montibus aut ad ipſos montes, ideo quod humores ex terra matu-
tino ſolis ortu moti, cum ſunt egreſſi in quamcunque partem coeli, ſunt
proclinati, trudunt aera, deinde cum ſunt moti propter vacuitatem loci,
poſt ſe recipiunt aeris ruentes undas.
Aer autem cum ruit trudens quo-
cunque humorem praevium, ſpiritus et impetus et undas creſcentes ſacit
ventorum.
A ventis autem quocunque ſeruntur, humores conglobati ex
fontibus et ſluminibus et paludibus et pelago, cum tepore ſolis contin-
guntur , exhauriuntur, et ita tolluntur in altitudinem nubes:
eae de- inde cum aeris unda nitentes, cum perveniunt ad montes, ab eorum of-
fenſa, et procellis propter plenitatem et gravitatem, liqueſcendo diſper-
guntur, et ita diſſunduntur in terras.
Vaporem autem et nebulas et hu-
mores ex terra naſci, haec videtur eſſicere ratio.
quod ea habet in ſe et
calores ſervidos et ſpiritus immanes, reſrigerationesque et aquarum mag-
nam multitudinem.
Ex eo cum refrigeratur noctu ventorum ſlatus ori-
untur per tenebras, et ab humidis locis egrediuntur in altitudinem nu-
bes, ſol oriens impetu tangit orbem terrae, tum aer ab ſole percaleſac-
tus cum roribus ex terra tollit humores.
Licet et ex balneis exem-
plum capere:
nullae enim camerae, quae ſunt caldariorum, ſupra ſe poſ-
ſunt habere ſontes, ſed coelum quod eſt ibi, ex praeſurniis ab ignis va-
pore percalefactum, corripit ex pavimentis aquam, et aufert ſecum in
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index