Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Page concordance

< >
Scan Original
191 171
192 172
193 173
194 174
195 175
196 176
197 177
198 178
199 179
200 180
201 181
202 182
203 183
204 184
205 185
206 186
207 187
208 188
209 189
210 190
211 191
212 192
213 193
214 194
215 195
216 196
217 197
218 198
219 199
220 200
< >
page |< < (187) of 677 > >|
207187LIBER SECVNDVS. vt in ſecunda figura apparet. Sumantur autem arcus A F, C G, grad. 25 {3/4}. & puncta F, G, con-
nectantur recta linea ipſam B D, ſecante in H, puncto, è quo, vt centro, ar cus deſcribatur I K, ſit{q́ue} ar-
cus I K, æqualis altitudini poli;
& ex H, per K, recta ducatur ſecans A C, in L, puncto, e quo circu-
lus deſcriptus diuidatur in partes 12.
æquales, initio facto à recta A C, & per diuiſionum puncta, ac
centrum L, rectæ ducantur ſecantes circulum A B C D, in 12.
punctis, ad quæ ex E, rectæ emiſſæ da-
bunt initia ſignorum.
Nam C, erit initium ♈; primum deinde punctum verſus G, initium ♉; ſe-
quens, initium ♊, &
c. Per hanc autem figuram inueſtigabimus in æquinoctiali linea puncta, per quæ
lineæ ſignorum aſcendentium debent duci, vt mox trademus.
Cæterum non eſt neceſſe hic, vt lineæ ſu-
pra rectam B D, reſpondeant lineis infra eandem B D, ſecundum lineam rectam, quemadmodum in ſu-
periori figura;
licet aliquando reſpondeant, vt in hac figura ad latitudinem grad. 42. conſtructa ac-
1110 cidit in lineis ♍, &
♏. Hæ enim rectas lineas conſtituunt cum lineis ♒, & ♊; ſunt tamen om-
nes aliæ vltra centrum producendæ, &
productæ punctis diſtinguendæ, ne cum alijs confundantur, at-
que eadem illis ſigna aſcribenda.
Vnde fit vt linea ♒, habeat etiam ſignum ♍; & linea ♊, ſignum
♏;
ſimiliter linea ♍, ſignum ♒; & linea ♏, ſignum ♊; & linea ♈, ſignum ♎; & linea ♎,
ſignum ♈;
atque ita quælibet linea habebit ſuum proprium ſignum ex deſcriptione, & adhuc ſignum il-
lius lineę, quæ producta rectam cum ea lineam conſtituit.
Quæres, quoniam ad deſcriptionem ſignorum
aſcendentium magnam affert vtilitatem, diligenter notanda eſt.
IT AQVE in recta linea E D, prioris figuræ ſumatur recta E O, æqualis meridianæ lineæ E I,
22Deſcriptio aſcẽ
dentium ſigno-
rum in horolo
gio per proxi-
mas duas figu-
@as, ſecundum
praxim Andre@
Schoneri.
horologij interceptæ inter E, centrum Aequatoris, &
lineam æquinoctialem, & per O, ipſi A C, pa-
rallela agatur ſecans lineas ſignorum ex E, emiſſas in P, Q, R, S;
adeò vt poſito centro E, huius
3320 figurę in centro E, Aequatoris horologij, &
puncto O, in puncto I, parallela per O@, ducta congruat li-
neæ æquinoctiali.
Si igitur hæc puncta ex O, ſumpta in lineam æquinoctialem horologij ab I, hincinde
transferantur, per quæ ipſi lineæ meridianæ ducantur parallelæ, ſecabuntur tropici in punctis, per quę
lineæ ſignorum aſcendentium tranſeunt.
Nam per puncta tropici ♑, incedunt lineę ſignorum ſemi-
circuli A D C, nempe ♒, &
♓, in horis ante meridiem, & ♈, in ipſa hora meridiei, at ♉, & ♊, in
horis poſt meridiem:
per puncta vero tropici ♋, lineæ ſignorum reliquorum his oppoſitorum, vt ♏, &
♐, in horis post meridiem, &
♎, in ipſa hora meridiei, at ♌, & ♍, in horis ante meridiem.
RVRSVS in recta E D, poſterioris figuræ ſumatur E M, eidem meridianæ E I, in horologio in-
terceptæ inter E, centrum Aequatoris, &
lineam æquinoctialem, æqualis, & per M, ipſi A C, paralle-
la agatur;
adeo vt rurſus poſito centro E, huius figuræ in centro E, Aequatoris horologij, & puncto M,
4430 in puncto I, parallela per M, ducta æquinoctiali lineæ congruat.
ſecabit enim hæc parallela lineas ſigno-
rum ex E, emiſſas in punctis, quæ accepta ex M, &
in lineam æquinoctialem horologij translata ex I, da-
bunt puncta, per quę lineæ aſcendentium ſignorum in linea æquinoctiali duci debent:
hac tamen lege, vt
puncta ſignorum ♉, ♊, ♋, ♏, &
♐, transferantur in horas ante meridiem, puncta verò reliquorum
ſignorum in horas pomeridianas, eo nimirum ordine, quem habent ſigna in parallela per M, ducta, ſi ęqui
noctiali lineę horologij ſuperponeretur, ita vt centrum E, caderet ſurſum verſus, (quod contingeret,
ſi E, centrum Aequatoris in horologio acceptum fuiſſet verſus punctum H) &
linea ♉, vel punctum A,
huius figuræ, ad partem dextram horologij, &
c.
IAM ſi hæc puncta æquinoctialis lineæ cum punctis reſpondentibus in tropicis per lineas rectas
coniungantur, habebuntur lineæ ſignorum aſcendentium, vt prius.
Lineæ autem ♈, ♎, ♋, & ♑, ducen-
5540 tur, vt ante diximus.
Huius operationis demonſtratio nulla adducitur ab Andrea Schonero, ſed ſola
praxi contentus, quæ ſine dubio pulcherrima eſt, eam ſcriptis mandauit.
VTILITATEM porro habent ſigna aſcendentia in horologio deſcripta in ſignem valde, ac il-
66Per ſigna aſcẽ-
dentia in horo
logio deſcripta
exploratur ſitus
totius cœli quo
libet momento
temporis.
luſtrem:
quippe cum exipſis quolibet momento temporis totum propemodum cœli ſitum exploremus.
Nam ex vmbra gnomonis cadente in lineam aliquam ſignorum aſcendentium, confestim cognoſcimus,
quodnam ſignum tunc temporis ſupra Horizontem emergat, ac proinde, quodnam occidat, cùm neceſſe
ſit, oppoſitum tunc ſignum occidere.
Ex ſigno rurſus aſcendente facile in cognitionem ſigni, quod cœlum
tunc mediat, atque adeò &
oppoſiti, quod angulum terræ oecupat, perueniemus ex ijs, quæ paulo ante in
hac propoſ.
tradidimus. Quod vt facilius aſſequamur, deſcribendæ erunt duæ tabellæ, vna ad ſiniſtram
partem horologij, &
ad dextram altera, in quarum priore contineantur hæc ſex ſigna aſcendentia ♈, ♉,
7750 ♊, ♋, ♌, &
♍, vna cum ſex ſignis oppoſitis, quæ tunc ſub Horizontem deſcendunt, & cum alijs ſex,
quæin Meridiano ſupra Horizontem reperiuntur illo tempore, &
denique cum ſex, quæ hiſce vltimis op-
ponuntur, &
in Meridiano infra Horizontem exiſtunt: In poſteriore verò alia ſex ſigna aſcendentia ♎,
♏, ♐, ♑, ♒, &
♓, vnà cum deſcendentibus, cœlum mediantibus, atque in angulo terræ exiſtentibus
collocentur, cuiuſmodi ſunt ſequentes duæ tabellæ ad latitudinem grad.
42. fabricatæ.
SEQVVNTVR TABELLÆ.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index