Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511

Page concordance

< >
Scan Original
201 96
202
203 97
204
205 98
206
207 99
208
209 100
210
211 101
212
213 102
214
215 103
216
217 104
218
219 105
220
221 106
222
223 107
224
225 108
226
227 109
228
229 110
230
< >
page |< < (99) of 256 > >|
20799DECIMVS. præmunt eius collum ad quem propius acceſſerunt, quemadmodum ĩ ſta-
tera æquipondium cum examine progreditur ad fines ponderationum, Ea
dem ratione iumenta cum iuga eorum ſubiugiorum loris per medium tẽ-
perantur æqualiter trahunt onera.
Cum autem impares ſunt eorum uirtu-
tes, &
unum plus ualendo præmit alterum, loro traiecto ſit una pars iugilõ
gior, quæ imbecilliori auxiliatur iumento, Ita in phalangis ut ĩ iugis, cum
in medio lora non ſunt collocata, ſed eam partem, qua progreditur lorum
a medio centro breuiorem efficit, &
alteram longiorem, ea ratione, ſi per id
centrum, quo loci perductum eſt lorum vtra capita circumagentur, lon
gior pars ampliorem, breuior minorem aget circinatiõem, Et quemadmo
dum minores rotæ duriores &
difficiliores habent motus, ſic phalangæ, &
iuga in quibus partibus habent minora ab centro ad capita interualla, præ
munt duriter colla, Quæ autem longiora habent ab eodem cẽtro ſpatia le-
uant oneribus extrahentes &
ferentes, Cum hæc ita ad centum porrectioni
bus &
circinatiõibus receperint motus, tum vero etiã ploſtra, rhedæ, tym-
pana, rotæ, cocleæ, ſcorpiones, baliſtæ, prela, cæteræ machinæ iiſdem ratio
nibus per porrectum centrum &
rotationem circini verſatæ faciunt ad pro
poſitum effectus.
De organorum ad aquam hauriendam generibus & primum
de tympano. # Caput. IX.
Nunc de organis, quæ ad hauriendum aquam inuẽta ſunt quemadmodum
variis generibus comparentur, exponam, Et primum dicam de tympano,
Id autem non alte tollit aquam ſed exhaurit expeditiſſime multitudinẽ ma
gnam, Fit axis ad tornum aut circinum fabricatus capitibus lamina ferratis
habens in medio circa ſe tympanum ex tabulis inter ſe coagmentatis, collo
catur in ſtipitibus habentibus in ſe ſub capite axis ferreas laminas, In eius
tympani cauo interponuntur octo tabulæ tranſuerſæ tangentes axem, &
ex
tremam tympani circũitionem, quæ diuidunt æqualia in tympano ſpatia,
Circa frontem eius figuntur tabulæ relictis ſemipedalib{us} aperturis ad aquã
intra cõcipiendam, Item ſecũdum axem columbaria fiunt excauata in ſin-
gulis ſpatiis ex una parte, Id autem cum eſt nauali ratione picatum homini
bus calcantibus verſatur, &
hauriendo aquam per aperturas, quæ ſunt ĩ frõ
tibus tympani, reddit eam per columbaria ſecundum axem, ita ſuppoſito
labro ligneo habente vna ſecum coniunctum canalem, &
hortis ad irrigan
dum, &
ſalinis ad temperandum p ræbetur aquæ multitudo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index