Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (183) of 376 > >|
207183LIBER VIII. CAPUT II. camerarum curvaturas et eam ſuſtinet; ideo quod ſemper vapor calidus
in altitudinem ſe trudit, et primo non remittitur propter levitatem , ſi- mul autem plus humoris habet congeſtum, non poteſt ſuſtineri propter
gravitatem, ſed ſtillat ſupra lavantium capita.
Ita quoque eadem ratio-
ne coeleſtis aer cum ab ſole percipit calorem, ex omnibus locis hauriendo
tollit humores et congregat ad nubes.
Ita enim terra fervore tacta ejicit
humores, ut corpus hominis ex calore emittit ſudores.
Indices autem
ſunt ejus rei venti, ex quibus qui a frigidiſſimis partibus veniuut procre-
ati ſeptentrio et aquilo, extenuatos ſiccitatibus in aere ſlatus ſpirant:
Au-
ſter vero et reliqui, qui a ſolis curſu impetum ſaciunt, ſunt humidiſſimi,
et ſemper apportant imbres, quod percaleſacti ab regionibus ſervidis ad-
veniunt, et ex omnibus terris lambentes eripiunt humores, et ita eos
proſundunt ad ſeptentrionales regiones.
Haec autem ſic ſieri teſtimo-
nio poſſunt eſſe capita ſluminum, quae orbe terrarum chorographiis pic-
ta, itemque ſcripta plurima maximaque inveniuntur egreſſa ab ſeptentri-
one.
Primumque in India Ganges et Indus a Caucaſo monte oriuntur:
Syria, Tigris et Euphrates; Aſia, item Ponto Boryſthenes, Hypanis,
Tanais:
Colchis, Phaſis: Gallia, Rhodanus: Belgica, Rhenus: citra Alpes,
Timavus et Padus:
Italia Tybris: Mauruſia, quam noſtri Mauritaniam
appellant, ex monte Atlante Dyris, qui ortus ex ſeptentrionali regione
progreditur per occidentem ad lacum Heptabolum, et mutato nomine di-
citur Nigir, deinde ex lacu Heptabolo ſub montes deſertos ſubterfluens
per meridiana loca manat et inſluit in paludem Coloe, quae circumcingit
Meroen, quae eſt Aethiopum meridianorum regnum.
Ab hisque paludi-
bus ſe circumagens per ſlumina Aſtaboſam, et Aſtaboram, et alia plu- ra pervenit per montes ad catarrhactam, ab eaque ſe praecipitans per ſep-
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index