Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Table of Notes

< >
< >
page |< < (193) of 361 > >|
207193SECTIO NONA. lis machinatio pertineret ad illarum claſſem, quibus maxima potentiæ obſolutæ
pars evaneſcit ſine fructu.
Non abs re erit iſtud argumentum accuratius proſequi, & oſtendere
quantus effectus ab impetu aquarum aut venti obtineri poſſit &
ſub quibus cir-
cumſtantiis effectus iſte ſit omnium maximus dicendus.
(C) De Machinis, quæ ab impetu fluidi, veluti vi venti moventur.
§. 30. Poſtquam aquæ ad certam altitudinem elevatæ ex eâdem rur-
ſus decidunt, continueque in alas rotæ circumagendæ impingunt, fieri aliter
non poteſt, quin potentia abſoluta ad rotam ſic circumagendam requiſita multo
minor ſit illa, quæ in elevationem aquarum impenſa fuit, cujus rei præci-
pua ratio eſt, quod aquæ poſt impulſum ad latera deſilientes velocitatem
etiamnum conſervent, quæ ad rotæ rotationem nihil confert.
Igitur magna
potentiæ abſolutæ pars inutilis fieret, ſi elevatione aquarum efficiendum eſſet,
ut ab impetu earundem machina circumagatur &
ab hac denique aquæ rurſus
aliæ ad certam altitudinem eleventur;
& quidem major minorve pars perit
pro diverſis circumſtantiis, nunquam vero, ut monſtrabo, minus quam {23/27}
totius perdetur, ſi ad normam vulgaris impulſus aquarum æſtimationis com-
putus fiat.
§. 31. Statuitur autem communiter ſi aquæ ex cylindro valde amplo
per ſimplex foramen tota ſua velocitate, id eſt, quæ toti altitudini aquæ ſu-
pra foramen debeatur, fluant, atque vena ſtatim præ foramine directe impin-
gat in planum, fore ut impetus fluidi contra planum in æquilibrio ſit cum pon-
dere cylindri aquei, ſuper foramine ad altitudinem aquæ erecti.
Experimento
quidem fallaci auctores ſeducti hanc ſtabiliverunt theoriam omnino falſam.
Nolui tamen hîc ab illa recedere, quia veram theoriam nondum expoſui at-
que deinceps facile erit expoſita noſtra theoria calculum corrigere.
Liceat igi-
tur, donec ſuo loco rem rectius perpenderimus, vulgari ſententiæ, quamvis
erroneæ, adhærere.
Quo major eſt impetus fluidi, eo majori ratione erit po-
tentia abſoluta, quam dabimus, augenda.
§. 32. Finge nunc (Fig. 54.) vas A B C ceu antliam quæ aquas per
11Fig. 54. foramen C in directione tantum non verticali expellat:
aquas autem, cum ad
ſummum pervenerint, ab alio vaſe E D F excipi.
In alterius hujus vaſis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index