Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
121
121 (109)
122
122 (110)
123
123 (111)
124
124 (112)
125
125 (113)
126
126 (114)
127
127 (115)
128
128 (116)
129
129 (117)
130
130 (118)
< >
page |< < (197) of 672 > >|
209197Quomodo Ignis accendatur. mirum in aquâ ſoluto, terra admiſta ſubſidit. Quod verò hinc el-
lychnium perpetuum conſiciatur, conſequens eſt, cum pinguia
&
oleoſa ſalem non ſoluant, ſicut aquea, flamma verò erumpens
non tantæ ſit efficacitatis, vt valeat arctum Salis &
terræ comple-
xum ſoluere:
id quod fortaſſe Chymicus artifex in Retortâ,
adminiſtratis ex artis præſcripto caloris gradibus, obti-
neret.
Grad. Iſtane eadem eſt cauſa, cur Larix, vt ſcribit Vitruuius
lib.
2. cap. 9. *flammam exigni non recipit, nec ipſe poteſt per ſe*
*ardere, niſi (vti ſaxum in fornace ad calcem coquendam) alijs*
*lignis vratur;
nec tamen tunc flammam recipit, nec carbonem*
*remittit, ſed longo ſpatio tardè conſumitur?
* Nam grauitas ligni
non innatantis aquæ Salem &
terram in Larice abundare indicat,
&
meatuum obſtructio, quos anguſtos implet reſina, igniculis
facilem ingreſſum atque progreſſum negat:
ideò ſubdit Vitruuius,
*Humore ex terreno est materia ſpiſsè ſolidata, &
non babens*
*ſpatia foraminum, quà poſſit ignis penetrare, reijcitque eius vim,*
*nec patitur ab eo ſibi citò noceri;
propterque pondus ab aquâ non*
*ſuſtinetur, ſed cùm portatur, aut in nauibus, aut ſupra abiegnas*
*rates collocatur.
*
Dand. Non aliam equidem arbitror ſubeſſe cauſam, præter hanc,
quod Salis fixi particulæ terram arctè complexæ intercluſas ſulphu-
ris particulas (quibus, atque humore reſina plurimum conſtat)
prohibent, ne facilè pro ſuâ naturâ commoueri &
agitari valeant
ab ijs, qui primò immittuntur, igniculis:
propterea iſti irrito co-
natu irrumpentes in laricis lignum reſiliunt, flammamque refle-
ctunt, adeò vt hoc videatur flammas dedignari, &
velle à ſe diſ-
cutere;
quemadmodum facili experimento conſtare poteſt, & in
illum Vitruuij locum obſeruârunt Barbarus, &
Philander. Cœte-
rùm vbi incurrens ignis iteratis impulſibus demum tot particu las
abſtraxit, vtiam Spiritus atque Sulphureæ Laricis particulæ ab
ingredientibus igniculis concitatæ ſpatium inueniant, in quo agi-
tari poſſint, incipit lignum diſſolui &
ardere: quia tamen non pro-
ſiliunt exardeſcentes particulæ tam vehementi impetu, quantus
ad flammam excitandam requiritur, &
ſenſim calor ſibi viam ape-
riens ad interiora ſerpit, idcirco larix lentè conſumitur, contra
quàmaccidat abieti, *quæceleriter accenditur, quòd, quæ inest*
*in eo corpore raritas aëris patens, accipit ignem, &
ita

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index