Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of Notes

< >
< >
page |< < (187) of 530 > >|
209187DE ARCHITEC. LIB. V. tactuq́; feriens ſingulorum vaſorum caua, excitauerit auctam claritatem,
&
concentu conuenientem ſibi conſonantiam. Sin autem amplior erit
magnitudo theatri, tunc altitudo diuidatur in partes quatuor, vti tres ef-
ficiantur regiones cellarum tranſuerſe deſignatæ, vna harmoniæ, altera
chromatos, tertia diatoni.
Et ab imo quæ erit prima, ea ex harmonia col-
locetur ita, vti in minore theatro ſupra ſcriptum eſt.
In mediana autem
parte prima, in extremis cornibus ad chromaticen hyperbolæon haben-
tia ſonitum ponantur:
in ſecundis ab his diateſſaron ad chromaticen die-
zeugmenon:
in tertiis diateſſaron ad chromaticen ſynemmenon, in quar-
tis diateſſaron ad chromaticen ſynemmenon, quintis diateſſaron ad chro
maticen hypaton, ſextis ad parameſen, quòd &
ad chromaticen hyperbo-
læon diapente, &
ad chromaticen meſon, diateſſaron habeant conſonan-
tiæ communitatem.
In medio nihil eſt collocandum, ideo quòd ſonituum
nulla alia qualitas in chromatico genere ſymphoniæ conſonantiam poteſt
habere.
In ſumma verò diuiſione, & regione cellarum, in cornibus primis
ad diatonon hyperboleon, fabricata vaſa ſonitu ponantur, in ſecundis dia-
teſſaron ad diatonon diezeugmenon, tertiis diateſſaron ad diatonon ſy-
nemmenon, quartis diateſſaron ad diatonon meſon, quintis diateſſaron
ad diatonon hypaton, ſextis diateſſaron ad proſlambanomenon:
in me-
dio ad meſem, quòd ea, &
ad proslambanomenon diapaſon, & diatonon
hypaton, diapente habet ſymphoniarum communitates.
Hæc autem ſi
quis voluerit ad perfectum facile perducere, animaduertat in extremo li-
bro diagramma muſica ratione deſignatum, quòd Ariſtoxenus magno
vigore &
induſtria, generatim diuiſis modulationibus conſtitutum reli-
quit:
de quo ſi quis ratiocinationibus his attenderit, & ad naturam vo-
cis, &
ad audientium delectationes, facilius valuerit theatrorum efficere
perfectiones.
Dicet aliquis forte multa theatra Romæ quotannis facta
eſſe, neque vllam rationem harum rerum in his fuiſſe:
ſed errauit in eo,
quòd omnia publica lignea theatra tabulationes habent complures, quas
neceſſe eſt ſonare.
Hoc verò licet animaduertere etiam à citharœdis, qui
ſuperiore tono, cum volunt canere, aduertunt ſe ad ſcenæ valuas, &
ita
recipiunt ab earum auxilio conſonantiam vocis.
Cum autem ex ſolidis
rebus theatra conſtituuntur, id eſt ex ſtructura cæmentorum, lapide, mar-
more, quæ ſonare non poſſunt, tunc ex his hac ratione ſunt explicanda.
Sin autem quæritur, in quo theatro ea ſint facta, Romæ non poſſumus
oſtendere, ſed in Italiæ regionibus, &
in pluribus Græcorum ciuitatibus.
Etiamq́;
autorem habemus L. Mummium, qui diruto theatro Corin-
thiorum eius ænea Romam deportauit, &
de manubiis ad ædem Lunæ
dedicauit.
Multi etiam ſolertes Architecti, qui in oppidis non magnis
theatra conſtituerunt, propter inopiam, fictilibus doliis ita ſonantibus ele-
ctis, hac ratiocinatione compoſitis, perfecerunt vtiliſsimos effectus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index