Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (131) of 434 > >|
209131HOROLOG. OSCILLATOR. rum à diſtantiis, quibus unumquodque pondus ab-
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
eſt ab axe oſcillationis, applicetur ad diſtantiam
centri gravitatis communis ab eodem oſcillationis
axe, multiplicem ſecundum ipſorum ponderum nu-
merum, orietur longitudo penduli ſimplicis compo-
ſito iſochroni.
Sint poſita eadem quæ prius, ſed pondera omnia inter ſe
æqualia intelligantur, &
ſingula dicantur a. Rurſus vero
nulla eorum magnitudo conſideretur, ſed pro minimis ha-
beantur, quantum ad extenſionem.
Itaque penduli ſimplicis iſochroni longitudo, per propo-
ſitionem antecedentem, erit {a e e + a f f + a g g/a d + a d + a d}.
Vel, quia quanti-
tas diviſa ac dividens utraque per a dividitur, fiet nunc ea-
dem longitudo, {e e + f f + g g/3d}.
Quo ſignificatur ſumma quadra-
torum à diſtantiis ponderum ab axe oſcillationis, applicata
ad diſtantiam centri gravitatis omnium ab eodem oſcillatio-
nis axe, multiplicem ſecundum numerum ipſorum ponde-
rum, qui hic eſt 3.
facile enim perſpicitur numerum hunc,
in quem ducitur diſtantia d, reſpondere neceſſario ipſi pon-
derum numero.
Quare conſtat propoſitum.
Quod ſi pondera æqualia in unam lineam rectam conjun-
cta ſint, atque ex termino ejus ſuperiore ſuſpenſa;
conſtat
diſtantiam centri gravitatis, ex omnibus compoſitæ, ab axe
oſcillationis, multiplicem ſecundum ponderum numerum,
æquari ſummæ diſtantiarum omnium ponderum ab eodem
oſcillationis axe ;
ac proinde, hoc caſu, habebitur 22Prop. 2.
huj.
longitudo penduli ſimplicis, compoſito iſochroni, ſi ſumma
quadratorum à diſtantiis ponderum ſingulorum ab axe oſcil-
lationis, dividatur per ſummam earundem omnium diſtan-
tiarum.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index