Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (185) of 376 > >|
209185LIBER VIII. CAPUT III. ſunt ſupra, ſontes dulcis aquae naſcuntur, offenſi eo vapore efferveſcunt
inter venas, et ita proſluunt incorrupto ſapore.
Sunt etiam odore et ſa-
pore non bono ſrigidi ſontes, qui ab inſerioribus locis penitus orti, per
loca ardentia tranſeunt et ab his per longum ſpatium terrae percurren-
tes reſrigerati perveniunt ſupra terram, ſapore, odore, coloreque corrup-
to uti in Tiburtina via ſlumen Albula, et in Ardeatino fontes frigidi eo-
dem odore, qui ſulphurati dicuntur, et reliquis locis ſimilibus.
Hi autem
cum ſint ſrigidi, ideo, videntur aſpectu ſervere, quod cum in ardentem
locum alte penitus inciderunt, humore et igni inter ſe congruentibus of-
ſenſi vehementi ſragore, validos in ſe recipiunt ſpiritus, et ita inſlati vi
venti coacti bullientes crebro per ſontes egrediuntur.
Ex his autem qui
non ſunt aperti, ſed aut ſaxis aut alia vi detinentur, per anguſtas venas
vehementia ſpiritus extruduntur ad ſummos grumorum tumulos.
Itaque
qui putant tanta ſe altitudine, qua ſunt grumi, capita ſontium poſſe habere,
cum aperiunt ſoſſuras latius, decipiuntur;
namque uti aeneum vas non in
ſummis labris plenum, ſed aquae menſuram ſuae capacitatis habens e tri-
bus duas partes, operculumque in eo collocatum cum ignis vehementi
ſervore tangatur percaleſieri cogit aquam:
Ea autem propter naturalem
raritatem in ſe recipiens fervoris validam inſlationem, non modo implet
vas, ſed ſpiritibus extollens operculum et creſcens abundat:
ſublato au-
tem operculo, emiſſis inſlationibus in aere patenti, rurſus ad ſuum locum
reſidet.
Ad eundem modum ea capita ſontium cum ſunt anguſtiis com-
preſſa ruunt in ſummo ſpiritus aquae bullitus.
Simul autem latius ſunt
aperti exinaniti per raritates liquidae poteſtatis reſidunt, et reſtituuntur
in libramenti ſui proprietatem.
Omnis autem aqua calida, ideo quidem
eſt medicamentoſa, quod in praeviis rebus percocta aliam virtutem reci-
pit ad uſum.
Namque ſulphuroſi ſontes nervorum labores reſiciunt, per-
caleſaciendo, exugendoque caloribus e corporibus humores vitioſos:
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index