Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
21 7
22 8
23 9
24 10
25 11
26 12
27 13
28 14
29 15
30 16
31 17
32 18
33 19
34 20
35 21
36 22
37 23
38 24
39 25
40 26
41 27
42 28
43 29
44 30
45 31
46 32
47 33
48 34
49 35
50 36
< >
page |< < (7) of 795 > >|
217PRÆFATIO. 5013. Sed ejusmodi Philoſophorum genus abunde ſuæ ignorantiæ
apud veros Phyſicæ cultores luit pœnas, uti liquet ex inclyti Keilii
Præfatione ad veram Phyſicam, hos ita deſcribentis;
Quod, ut I-
gnavo &
deſidi placeant Philoſophantum populo, nullum Geometriæ
uſum in Philoſophia adhibent:
excogitantes quoque Philoſophiam,
quæ a veris Mechanicæ legibus tantum abhorret, quantum quæ lon-
giſſime:
ideo umbram Philoſophiæ, non ipſam ſubſtantiam ample-
ctuntur:
Sed hi terant ſuum tempus inutiliſſime in Hypotheſibus
fabulisque fingendis, pergant deridere Geometras, elatoque de-
ſpicere ſupercilio, hos facile ſuo genio indulgentes relinquimus, dum
interim ad alia tranſimus.
Præterea hæc in lucem emiſi, quia ante paucos annos quædam Expe-
rimenta magnetica in Epiſtola communicaveram cum Viro Experientiſſi-
mo, Doctiſſimoque Diſaguillierio, qui ea pluris æſtimans, quam mere-
bantur, Actis Philoſophicis inſerendas eſſe voluit;
Quum vero hæc non
eo transmiſeram ſcopo, quia nimis rudia &
incondita erant, curamque
poſteriorem deſiderabant, nunc ea paulo magis, pro exiguo quo
fruor otio, elaboravi.
Non tamen hæc vendito pro novis, plura
enim aliorum huc congeſſi, quæ tantum novo exploravi examine,
eo duntaxat ſcopo, ut appareat, quid huc usque in Scientia
Magnetica actum ſit, quid ulterius deſideretur;
& ut veræ ob-
ſervationes ab erroneis, quæ frequentiſſime in hanc doctrinam
irrepſerant, diſtinguantur:
Quoniam autem aliorum inventa meri-
tamque gloriam mihi vindicare nolui, candide Autores memoravi,
qui eadem experimenta primi inſtituerunt, ſeu cum eodem, ſeu cum
diverſo ſucceſſu.
Nullos autem allegavi, niſi quos ipſe legi, quos
fateor eſſe admodum paucos, ſed malui in lucem hæc nudo &
ſimpli-
ci induta ornatu emittere, prout Philoſophum decere arbitror,
quam cum magna oſtentatione eruditionis plurimos citare autores,
quos nunquam legi, aut vidi, quod haud difficile fuiſſet, ſi tantum
modo exſcripſiſſem Doctiſſimum Sturmium, &
Acta Eruditorum Li-
pſienſium, aliaque Librorum extracta, atque citationes ex citationi-
bus, tam male quam bene per fortunam intellectis, accumulaſſem,
hæ vero artes ignavæ, quibus nonnulli utuntur, facile detectæ fu-
iſſent ab iis, qui mediocriter in Phyſica ſe exercuerunt.
Quidnam
præſtiterim illi cognoſcent, qui plurima optimorum Autorum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index