Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Page concordance

< >
Scan Original
21 IX
22 X
23 XI
24 XII
25 XIII
26 XIV
27 XV
28 XVI
29 XVII
30 XVIII
31 XIX
32 XX
33 XXI
34 XXII
35 XXIII
36 XXIV
37 XXV
38 XXVI
39 XXVII
40 XXVIII
41 XXIX
42 XXX
43 XXXI
44 XXXII
45 XXXIII
46 XXXIV
47 XXXV
48 XXXVI
49 XXXVII
50 XXXVIII
< >
page |< < (IX) of 389 > >|
21IX ritate collocatum; in qua Tu quidem perſonam iti-
dem, quam agis, diligentiſſime ſuſtinens, totus es in
graviſſimis Sacerdotii Tui expediendis negotiis, in iis
omnibus, quæ ad ſacra pertinent, curandis vel per
Te ipſum usque adeo, ut ſæpe, raro admodum per
hæc noſtra tempora exemplo, &
publice operatum,
ac ipſa etiam Sacramenta adminiſtrantem videamus
in templis, &
Tua ipſius voce populos, e ſuperiore
loco docentem audiamus, atque ad omne virtutum
genus inflammantem.
Novi ego quidem hæc omnia; novi hanc indolem,
hanc animi conſtitutionem;
nec ſum tamen inde ab-
ſterritus, ne, inter graviſſimas iſtas Tuas Sacerdotales
curas, Philoſophicas haſce meditationes meas, Tibi ſi-
ſterem, ac tantulæ libellum molis homini ad tantum
culmen evecto porrigerem, ac Tuo vellem Nomine in-
ſignitum.
Quod enim ad primum pertinet caput, non
Theologicas tantum, ſed Philoſophicas etiam perquiſi-
tiones Chriſtiano Antiſtite ego quidem digniſſimas eſ-
ſe cenſeo, &
univerſam Naturæ contemplationem o-
mnino arbitror cum Sacerdotii ſanctitate penitus con-
ſentire.
Mirum enim, quam belle ab ipſa conſidera-
tione Naturæ ad cæleſtium rerum contemplationem
disponitur animus, &
ad ipſum Divinum tantæ molis
Conditorem aſſurgit, infinitam ejus Potentiam, Sapien-
tiam, Providentiam admiratus, quæ erumpunt undi-
que, &
ubique ſe produnt.
Eſt autem & illud, quod ad ſupremi ſacrorum Mo-
deratoris curam pertinet providere, ne in prima inge-
nuæ juventutis inſtitutione, quæ ſemper a naturalibus
ſtudiis exordium ducit, prava teneris mentibus irre-
pant, ac pernicioſa principia, quæ ſenſim Religionem
corrumpant, &
vero etiam evertant penitus, ac eruant
a fundamentis;
quod quidem jam dudum triſti quo-
dam Europæ fato paſſim evenire cernimus, gliſcen-
te in dies malo, ut fucatis quibusdam, profecto perni-
cioſiſſimis, imbuti principiis juvenes, tum demum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index