Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
21 XV
22 XVI
23 XVII
24 XVIII
25 XIX
26 XX
27 1
28 2
29 3
30 4
31 5
32 6
33 7
34 8
35 9
36 10
37 11
38 12
39 13
40 14
41 15
42 16
43 17
44 18
45 19
46 20
47 21
48 22
49 23
50 24
< >
page |< < (XV) of 376 > >|
21XVEX LIBRIS EIUS. ſed etiam mediocres ſcientias habere diſciplinarum: peto, Caeſar, et a te, et ab his
qui mea volumina ſunt lecturi, ut ſi quid parum ad artis grammaticae regulam
fuerit explicatum, ignoſcatur.
Namque non uti ſummus philoſophus, nec rhetor
diſertus, nec grammaticus ſummis rationibus artis exercitatus, ſed ut architectus,
his literis imbutus, haec niſus ſum ſcribere.
De artis vero poteſtate quaeque in-
ſunt in ea ratiocinationes, polliceor, (uti ſpero) his voluminibus, non modo aediſi-
can@ibus, ſed etiam omnibus ſapientibus, cum maxima auctoritate, me ſine dubio
praeſtaturum.
Lib I. c. 1.
Non enim de architectura ſic ſcribitur, ut hiſtoriae aut poemata. Hiſtoriae
per ſe tenent lectores;
habent enim novarum rerum varias expectationes. Poema-
tum vero carminum metra et pedes ac verborum elegans diſpoſitio, et ſententiarum
inter perſonas et verſuum diſtincta pronunciatio, prolectando ſenſus legentium per-
ducit ſine offenſa ad ſummam ſcriptorum terminationem.
Id autem in architecturac
conſcriptionibus non poteſt ſieri, quod vocabula, ex artis propria neceſſitate con-
cepta, inconſueto ſermone objiciunt ſenſibus obſcuritatem.
Cum ea ergo per ſe
non ſint aperta, nec pateant eorum in conſuetudine nomina, tum etiam praecepto-
rum late vagantes ſcripturae ſi non contrahantur, et paucis et perlucidis ſententiis
explicentur, ſrequentia multitudineque ſermonis impediente, incertas legentium eſ-
ſicient cogitationes.
Itaque occultas nominationes commenſusque e membris ope-
rum pronuncians ut memoriae tradantur, breviter exponam.
Sic enim expeditius
ea recipere poterunt mentes.
Non minus cum animadvertiſſem diſtentam occupa-
tionibus civitatem publicis et privatis negotiis, paucis judicavi ſcribendum, uti an-
guſto ſpatio vacuitatis ea legentes breviter percipere poſſent.
Lib. V. Praeſ.
Cum divina mens tua et numen, Imperator Caeſar, imperio potiretur orbis
terrarum, invictaque virtute cunctis hoſtibus ſtratis, triumpho victoriaque tua cives
gloriarentur, et gentes omnes ſubactae tuum ſpectarent nutum, Populusque Roma-
nus et Senatus liberatus timore, ampliſſimis tuis cogitationibus conſiliisque gubernare-
tur:
non audebam tantis occupationibus de architectura ſcripta, et magnis cogita-
tionibus explicata edere;
metuens ne non apto tempore interpellans, ſubirem tui
animi oſfenſionem.
Cum vero attenderem, te non ſolum de vita communi omnium
curam publicaeque rei conſtitutione habere;
ſed etiam de opportunitate publicorum
aediſiciorum, ut civitas per te non ſolum provinciis eſſet aucta, verum etiam ut
majeſtas imperii publicorum aediſiciorum egregias haberet auctoritates:
non putavi
praetermittendum, quin primo quoque tempore de his rebus ea tibi ederem.
Ideo
quod primum parenti tuo de eo fueram notus, et ejus virtutis ſtudioſus;
cum au-
tem concilium coeleſtium in ſedibus immortalitatis eum dedicaviſſet, et imperium
parentis in tuam poteſtatem transtuliſſet, idem ſtudium meum in ejus memoria per-
manens, in te contulit ſavorem.
Itaque cum M. Aurelio, et P. Numiſio, et Cn.
Cornelio, ad apparationem baliſtarum et ſcorpionum, reliquorumque

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index