Bernoulli, Daniel, Hydrodynamica, sive De viribus et motibus fluidorum commentarii

Page concordance

< >
Scan Original
101 87
102 88
103 89
104
105 91
106 92
107 93
108 94
109 95
110 96
111 97
112 98
113 99
114 100
115 101
116 102
117 103
118 104
119 105
120 106
121 107
122 108
123 109
124 110
125 111
126 112
127 113
128 114
129 115
130 116
< >
page |< < (196) of 361 > >|
210196HYDRODYNAMICÆ ad √ 3; Si vero vena fluidi eadem atque tota excipiatur ab ala, modo ſic mo-
do aliter ad directionem fluidi inclinatâ, maximam preſſionem ſuſtinebit in
directione rotationis ala, quæ facit angulum ſemirectum cum directione fluidi.
Prima Regula pertinet ad machinas quæ à vento omnia ambiente cir-
cumaguntur:
altera ad illas, quæ à vena ſolitaria & à certa determinataque flui-
di quantitate moventur.
Utraque vero hypotheſi innititur, quod motus ala-
rum admodum parvus ſit reſpectu motus fluidi, ſi enim ad motum alarum re-
ſpicias, ambæ regulæ falſæ ſunt;
neque profecto iſte motus negligendus eſt, in
moletrinis enim ſæpe obſervavi, extremitates alarum velocitate ferri, ipſam
fere venti velocitatem exæquante.
Hæc cum ita ſint, calculum nunc ita ponemus, ut utriuſque motus
rationem habeamus.
§. 39. Sit igitur fluidum D E B A (Fig. 55.) quod ſub directione E B
11Fig. 55. impingit in totum planum A B:
moveri autem ponitur planum motu paral-
lelo in directione B b ad E B perpendiculari:
Sint porro velocitates ejusmo-
di, ut dum particula fluidi percurrit lineam E B, punctum plani B abſol-
vat lineam B b.
His poſitis fingere licet totum ſyſtema, fluidum nempe
cum plano moveri à b verſus B &
quidem velocitate b B: Ita vero fiet, ut
planum A B quieſcat, particula autem fluidi in punctum B incidens cenſen-
da ſit veniſſe expuncto e, ſumta E e = B b, &
ſic de omnibus guttulis.
Igitur loco fluidi D E B A in planum motum A B incidentis velocitate E B
concipiendum erit fluidum d e B A in idem planum A B ſed immotum inci-
dens velocitate e B:
Producatur jam A B usque in b agaturque D E d e b per-
pendicularis ad E B, erit motus particulæ fluidi repræſentatus per e B reſol-
vendus in e g &
g B, ſibi invicem perpendiculariter inſiſtentes, quorum po-
ſterior nihil in planum A B agit, alter vero e g rurſus ex duobus compoſi-
tus eſt motibus e f &
f g, quorum poſterior f g planum A B inutiliter in di-
rectione E B propellere tentat;
dum prior e f ſolus idem planum in dire-
ctione B b propellit.
Demonſtratum itaque eſt, quamlibet particulam face-
re impulſum proportionalem lineæ e f:
Dein patet quoque, ſi linea A B
repræſentet totum planum, fore numerum particularum dato tempore in
planum impingentium repræſentandum per lineam B N perpendicularem ad
A d ſeu B e.
Unde tandem niſus aquarum ad movendum planum in dire-
ctione B b eſt proportionalis lineæ e f ductæ in B N.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index