Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
121
121 (97)
122
122 (98)
123
123 (99)
124
124 (100)
125
125 (101)
126
126 (102)
127
127 (103)
128
128 (104)
129
129 (105)
130
130 (106)
< >
page |< < (183) of 300 > >|
210183
LIBER DECIMVSOCTAVVS
DE NOVIS STELLIS.
Nouas Stellas aliquando apparere. Cap. I.
QVemadmodum in ea cæli parte, quæ planetarum regio eſt, non rarò adſcititij, ac neoterici
planetæ apparent, qui Cometæ dicuntur, quippe qui naturam illius regionis errat cam @@o
particulari modo imitantur:
ita etiam in firmamento, quæ affixarum regio eſt, noua Mun-
do ſpectacula aliquando præbent repentina ſydera, quæ firmam cæleſtis illius partis natu-
ram ſequuntur;
atque omnia inerrantium accidentia pro tempore, imitantur. conuenien@
igitur eſt, vt abſoluta ęternarum ſtellarum tractatione de nouis nunc diſſeramus.
Naſci igi-
tur noua interdum ſydera teſtis eſt Plinius qui lib.
2. cap. 24. de repentinis ſyderibus, ſic in-
quit;
namque & in ipſo cælo ſtellæ repente naſcuntur. rurſus cap. 26. de quadam tempore Hipparchi exorta
ſtella, hæc habet illuſtria, atq;
magnifica verba. Idem Hipparchus nunquam ſatis laudatus, vt quo nemo ma-
gis approbauerit cognationem cum homine ſyderum, animaſq;
noſtras cœlo dignas eſſe; Nouam Stellam,
&
aliam ſuo æuo genitam depræhendit, eiuſq; motu, quo die fulſit ad dubitationem eſt adductus anne hoc
ſæpius fieret, mouerenturque &
eæ, quas putamus affixas: idemq; auſus rem etiam Deo improbam annume-
rare poſteris ſtellas, ſyderaq;
ad normam expangere organis excogitatis, per quæ ſingularum loca, & magni-
tudines ſignaret, vt facilè ex eo decerni poſſet, non modo an obirent, naſcerenturuè;
item an creſcerent, mi-
nuerenturuè, cælo in hæreditate cunctis relicto, ſi quiſpiam, qui rationẽ eam caperet inuentus eſſet.
hæc Pli-
nius.
vixit autem Hipparchus ſecũdum noſtra clarorum Mathematicorum Chronologiam ante Chriſti Do-
mini aduentum annis ferè 125.
Hanc vero Hipparchi re vera Stellam, non autem Cometam fuiſſe omnes fermè præſertim probatiſſimi
noſtri temporis Aſtronomi conſenſere.
quod mirum enim ſi Cometa tunc apparuiſſet? nonne Cometarum
apparitiones adeò frequentes ſunt, vt nulla ſit penè cuiuſuis hominis ætas, quin plures ſe conſpiciendos præ-
beant.
quorſum enim tanta huius ſyderis commemoratio? Præterea ſi Cometas fuiſſet; cur inde Hipparchus
fuiſſet impulſus, vt inſtar alterius Atlantis, onus illum aſſumeret grauiſſimum, vt omnes firmamento affixas
organis obſeruatas, ac dinumeratas poſteris commendaret, vt inde conſtare poſſet, anne aliæ nouæ ſtellæ in
poſterum orirentur?
Quare nemini dubium ſit Hipparchum ſydus aliquod re vera recens cæteris perſimile,
&
à Cometis diuerſum ſuo tempore obſeruaſſe. quale tamen, aut quantum tuerit, & quandiu luxerit, cætera-
que accidentia ignorantur;
cum nec Plinius ea tradat, nec in operibus Hipparchi ſuperſtitibus, quod ſciam,
de ea, mentio vlla habeatur.
Atq; hæc eſt prima ſtella, quam repentinam Mundo affulſiſſe ex hiſtorijs certo
affirmare liceat:
quamuis anteactis ſæculis plures alias; ſed tamen non obſeruatas, effulſiſſe par ſit credere.
Hiſtoriographi enim non diſcernere norunt inter ſtellas nouiter exortas & Cometas; ſed quod magis ſolẽne
eſt omnes nuperas Cometis accenſent.
qui autem eas noſſent, aut animaduerterent pauciſſimi olim reprie-
bantur:
quapropter niſi magnæ, atq; illuſtres valdè ext@terint, nemine eas adſpectante, ac ſuſpiciente ignotę
præterierunt.
quod maximè hinc comprobatur, quia hac noſtra ætate, qua non pauci ſtellarum obſeruatores
extiterunt, iam tres nouæ ſunt depræhenſæ, de quibus infra dicemus.
plures videlicet in annis 35. quam in
anteactis quinque annorum millibus.
Quapropter ſi ſtellarum, ac cæleſtis militiæ haberemus excubias, non
deeſſent ſingulis ætatibus ſua ſydera aduentitia.
De Stella noua Caſſiopeæ anni 1572. Cap. II.
ASæculo Hipparchi vſq; ad annum Domini 1572. interceſſere anni amplius 1170. quibus nouum ſydus in
octaua ſphæra effulſiſle certo affirmare non auſim, etiamſi ob rationes ante allatas id credam, idemque
nonnulli, dubia tamen ſcriptorum authoritate, affirmare cupiant.
de hoc igitur, quoniam in ſe multa conti-
net admiranda deinceps ſummatim dicendum erit.
Igitur circa initium Nouembris anni 1572. labentis, hęc
primo toti mundo in conſtellatione Caſſiopeæ illuxit, atq;
oculos omniũ ad ſe alliciens conſpecta eſt; quam-
uis putem prius exortam eſſe, &
quidem minorem, ſed non animaduerſam, quis enim ad ſtellas ſingulis no-
ctibus cuſtodias, aut vigilias adhibet?
at niſi nouum ſydus ſua magnitudine, ac ſplendore ſe oſtentet, quis il-
lud animaduertat?
Durauit autem per totum annum ſequentem 1573. & inſuper vſque ad menſem Martij
anni 1574.
Forma eius fuit rotunda ſicuti aliarum ſtellarum, ſcintillantes radios vndiq; eiaculans. Magni-
tudo eius apparens ab initio omnes affixas, etiam primi honoris excedebat, ita vt maximum Veneris iubar
proximè æmularetur, albicante, claro, ac ſplendenti lumine.
& non ſecus ac Venus in ipſo meridie, aere, ſe-
reno diſcretè videretur;
quam magnitudinem paulatim minuebat, donec prorſus euaneſceret.
LOCVS eius in firmamento fuit inter Caſſiopeæ ſtellas in cathedra, in confinio via lactea boreali, diſta-
bat à polo mundi arctico gr.
28. 13′. igitur eius declinatio fuit gr. 61. 47′. longitudo eius gr. 36. 54′. ideſt, in
gr.
7. ♉. latitudo eius gr. 54. Porrò retinuit ſemper eandem circumuicinis ſtellis diſtantiam, & poſitionem
vſq;
ad finem quare in firmamento mobili hæſit.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index