Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (199) of 672 > >|
211199Quomodo Ignis accendatur. *virgas comprehendiſſet, ad cœlum ſublata, effecit opinionem, vii*
*videretur iam tota moles concidiße.
Cum autem ea per ſe ex-*
*tincta eßet, # 010 requieta, turriſque intacta appanuiſſet, admirans*
*Cæſar iuſſit extra telorum miſſionem eos circumuallari.
* Cum
enim ſimile vero videatur illos virgarum faſciculos non ita
fuiſſe turri proximos, vt ab illâ nullo interuallo abeſſent, extra pro-
babilitatem non erit materiæ aduerſùs ignem contumaci nullum
importatum fuiſſe conſpicuum detrimentum à flammâ in cœlum
ſubuolante, nec in ipſam vicinam turrim impulſâ à ventorum
flatibus.
Dand. Non is ego ſum, qui inter fabulas illicò cenſeam reij-
cienda, quæcunque præter conſuetudinem eorum, quæ quotidie
cernimus, aliquando contigiſſe narrantur.
Si autem in mediâ
flammâ ex virgis ſub camino excitatâ larignam tabulam aliquan-
diu incolumem perſtare videmus, quidni in patente campo fub dio
à flammâ paſſus aliquot diſtante (neque enim faſciculos compor-
tando acceſserunt milites intrà proximi teli iactum) non fuiſſe
correptam turrim ex larignis trabibus compoſitam facilè credide-
rim?
ſi maximè, quo tempore hoſtes ignis materiam ſtruebant,
propugnatores, vt credere par eſt, affuſâ largiter aquâ lignum
aduerſùs ignis iniurias præmunierunt.
Non ita promptè fidem ad-
hibeo ijs, quæ de Ombriâ gemmâ narrata funt Plinio non omni-
no credulum ſe præbenti, ſed cautè ſcribenti lib.
37. cap. 10 *Om-*
*bria, ſicut Ceraunia, &
Brontia, cadere cum imbribus & fulmini-*
*bus dicitur, eundemque effectum babere, quem Brontia, dicitur*
(Brontiâ autem fulmine icta reſtingui putant, vt ibidem ſcribit)
*præterea in aras* additâ eâ, traditur libamenta non amburi.
Nifi enim iſtiuſmodi gemma polleat virtute ignem extinguendi,
aut illum ex omni parte diffipandi, ne libamenta contingat (mo-
dò abſint præſtigiæ, de quibus in antiquis Dæmonum ſacris, nec
verò temerè, ſuſpicari licet) non video quid in libamentis ipſis
præſtare valeat, ne calorem nimium concipiant, &
amburantur.
Verba mihi dari libentiùs patior ab ijs, qui periculo facto teſtan-
tur modicam telam, in qua Amethyſtus fuerit inuolutus, ſupra
lucernæ flammam, velſupra prunas poſitam non comburi, niſi
qua parte lapidem non tetigerit:
fieri enim poſſe intelligo, vt vi
caloris per telæ meatus irrumpentis in lapidem particulas aliquas
Amethyſtus illico emittat, quibus imbuta fila ignis viribus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index