Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
201 177
202 178
203 179
204 180
205 181
206 182
207 183
208 184
209 185
210 186
211 187
212 188
213 189
214 190
215 191
216 192
217 193
218 194
219 195
220 196
221 197
222 198
223 199
224 200
225 201
226 202
227 203
228 204
229 205
230 206
< >
page |< < (187) of 376 > >|
211187LIBER VIII. CAPUT III. quod per terrae dulcem ſuccum percurrit eſt inſinita dulcedine, altera
pars, quae per eam terram currit unde ſal foditur, ſalſum habet ſaporem.
Item Paraetonio et quo eſt iter ad Hammonem, et Caſio ad Aegyptum,
lacus ſunt paluſtres, qui ita ſunt ſalſi, ut habeant inſuper ſe ſalem con-
gelatum.
Sunt autem et aliis pluribus locis et fontes et flumina et la-
cus, qui per ſaliſodinas percurrentes neceſſario ſalſi perſiciuntur.
Alii
autem per pingues terrae venas proſluentes, uncti oleo erumpunt, uti
Solis (quod oppidum eſt Ciliciae) flumen nomine Liparis, in quo natan-
tes aut lavantes, ab ipſa aqua unguntur.
Similiter Aethiopiae lacus eſt,
qui unctos homines efficit, qui in eo nataverint, et in India, qui ſereno
coelo emittit olei magnam multitudinem.
Item Carthagini fons eſt, in
quo natat inſuper oleum odore, uti ſcobe citreo, quo oleo etiam pecora
ſolent ungi.
Zacyntho et circa Dyrrhachium et Apolloniam fontes ſunt,
qui picis magnam multitudinem cum aqua vomunt.
Sub Babylone lacus ampliſſima magnitudine qui Limne aſphaltitis appellatur, habet ſupra
natans liquidum bitumen, quo bitumine et latere teſtaceo ſtructo muro
Semiramis circumdedit Babylonem.
Item Ioppe in Syria, Arabiaque Nu-
midarum lacus ſunt immani magnitudine, qui emittunt bituminis maxi-
mas moles, quas diripiunt, qui habitant circa.
Id autem non eſt miran-
dum;
nam crebrae ſunt ibi lapicidinae bituminis duri. Cum ergo per
bituminoſam terram vis erumpit aquae, ſecum extrahit, et cum ſit egreſſa,
extra terram ſecernitur, et ita rejicit ab ſe bitumen.
Etiamque eſt in
Cappadocia in itinere, quod eſt inter Mazaca et Tuana lacus amplus, in
quem lacum pars ſive arundinis ſive alii generis ſi demiſſa fuerit, et po-
ſtero die exempta, ea pars, quae fuerit exempta, invenietur lapidea, quae
autem pars extra aquam manſerit permanet in ſua proprietate.
Ad eun-
dem modum Hierapoli Phrygiae effervet aquae calidae multitudo, ex
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index