Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Page concordance

< >
Scan Original
211 184
212 185
213 186
214 187
215 188
216 189
217 190
218 191
219
220 193
221 194
222 195
223 196
224 197
225 198
226 199
227 200
228 201
229 202
230 203
231 204
232 205
233 206
234 207
235 208
236 209
237 210
238 211
239 212
240 213
< >
page |< < (184) of 300 > >|
211184De Mundi Fabrica,
MOTVS igitur ei proprius nullus fuit, ſed ſola conuerſione diurna reuoluebatur.
DISTANTIA eius à centro Mundi. Aio vna cum omnibus Aſtronomiæ conſultiſſimis, qui eam ſum-
ma diligentia obſeruarunt, eam ſupra omnia elementa, ac ſupra omnes planetarum regiones in ſirmamento
inter affixas effulſiſſe.
Primo quia forma eius, & ſpecies cæteris inerrantibus erat ſimillima. Secundo quia
lumine claro, &
puro genuinas firmamenti ſtellas æmulabatur. Tertio ſcintillatio eximia, ac præ cæteris lu-
minibus corruſcans apertè indicabat eam inter micantia ſydera, quibus propriè, ac ſemper ea competit ſibi
locum vindicaſſe.
Quarto immobilitas eius in eodem firmamenti loco idem atteſtatur; quod euidens argu-
mentum eſt eam in parte cæli inerrante extitiſſe.
Cometæ enim quia in parte cæli errante exoriuntur, ideo
ſicuti planetæ genuini, motu proprio pererrant.
Verum Aſtronomicas rationes, & quidem fortiores afferamus, eas nimirum quæ à parallaxibus petuntur.
Primus modus indagandæ parallaxeos eſt hic. ſi ſtella in diurna conuerſione ſeruauerit ſemper eandem di-
ſtantiam a vicinioribus ſtellis, ideſt, tam propè horizontem, quam propè verticem, nullam exhibet paralla.

111[Figure 111] xim.
ſi verò diſtantiam variat parallaxim habet. Exemplo ſit figu.
ra, in qua terra E F. I K. cælum ſtellæ nouæ obſeruandæ H L G
meridiano in firmamento deſcriptus.
L, polus arcticus circa quem
ſtella noua gybat.
Loca eius obſeruata erant in meridiano, in eo
enim modo apparebat humillima, vt in B, inferiori;
modo altiſſi-
ma vt in B, ſuperiori.
obſeruator ſit in E, ſuperficie terræ: ſi igitur
ſtella obſeruanda fuerit infra firmamentum in gyro I K, obſerua-
tor eam videat primo in B, inferiori in firmamento eritque B, lo-
cus verus viſus, verus vero ſit A, &
ducatur linea F A: erit igitur
arcus B A, parallaxis ſtellæ.
ſit etiam apud ſtellam C, fixam. poſtea
ob conuerſionem diurnam quando ſtella erit in I, apparebit in al-
tero B, altiſſima, eritq;
eius locus verus A, ſupra B, viſum, vt prius;
ſed tamen propinquior eidem ſtellæ C, quæ modo infra A, erit, ſed
vicinior loco viſo B.
hæc autem diſtantia inter B C, erit nunc mi-
nor, quia vt alias dictum eſt, parallaxis B A, minor eſt propè verti-
cem, quam propè horizontem.
quod quidem euenit ſi ſtella ſit in-
fra firmamentum.
ſi verò ſtella obſeruanda ſit in ipſo firmamento-
vtin B, vbi apparet, retinebit ſemper eandem diſtantiam ab affixa C, tam infra polum, quam ſupra.
ratio eſt,
quia linea viſiua E B, nullibi ſecabit linea F A, ſed in firmamento vtraque ſeparatim deſinet, ideſt, nulla erit
parallaxis, quæ ſtellam B, nouam, ſtellæ fixæ C, apud verticem magis vniat, quàm apud horizontem, vt fi-
guram conſideranti patet.
quoniam verò ſtella noua anni 1572. ſeruauit ſemper eandem diſtantiam ab ijſdẽ
vicinis ſtellis, tam propè horizontem, quam propè verticem, ideo nullam habebat parallaxim, &
conſequen-
ter altiſſima erat à medio.
Aliter parallaxim ad polum L, perſcrutantur; ſi enim Stella B, tam infra, quam ſupra polum ſemper æqui-
diſtiterit a polo, ſignum eſt nullam adeſſe parallaxim.
quod ſi propè horizontem infra polum, magis a polo
diſtiterit, quam ſupra, parallaxis adeſt.
vndc neceſſario ea ſtella infra firmamentum in regionibus erraticis
exiſtet.
Atqui noſtra ſtella in vtroq; ſitu ſemper diſtitita polo exactè gr. 28. 13′. ergo nulla ſuberat parallexis,
quæ eam in fra firmamentum detraheret.
Aliter etiam, & quidem ſolertur per ſolum filum, eo modo quo in Cometis.
Prædicti tres modi vſui ſunt in eodem obſeruatoris loco; verum etiam ex diuetſis locis, diuerſiſq; obſer-
uatoribus eam rimantur, vti ſuperius de Cometis diximus;
nam ſi aſtrum ſit infra firmamentum, atq; ex locis
valdè diſſitis conſpiciatur, non apparebit vbiq;
locorum in eodem cæli puncto; ſicuti enim cum plures in eo-
dem templo ex diuerſis locis pendentem Lychnum intuentur, eum iuxta diuerſum lacunaris punctum putãt
eſſe, quæ viſus varietas eſt quædam parallaxis.
ſi verò Lychnus ſit laqueari affixus, omnibus, qui ſunt in tẽplo
videtur eſſe in eodem loco, ideſt, nullam aſpectus diuerſitatem efficiet;
ſic firmamentum eſt Mundi lacunar,
Lychni ſunt ſydera;
quornm quæ infra ipſum ceu penſilia ſunt, vti ſunt planetæ, & Cometæ. quæ propterea
in diuerſis firmamenti locis, ex diuerſis terræ locis, conſpecta cernuntur.
vnde nec eandem cum proximis
ſtellis configurationem, vel diſtantiam habere videntur.
At ſtella hæc noua Caſſiopeæ vbiq; loco rum viſa
eſt in eodem cæli puncto;
nam Valentiæ in Hiſpania Hieronymus Muſonius Mathematicum profeſſor, in
Sicilia Franciſcus Maurolycus inſignis Mathematicus, demum in Dania Tycho magnus ille obſeruator, in
locis adeò diſiunctis, eam cum vicinis ſtellis eandem ſemper ſeruaſſe diſtantiam, ac proinde nullam habuiſſe
parallaxim depræhenderunt.
Vnde conſequens eſt eam ſupra omnes errantium regiones conſtitiſſe.
FIGVRAM eius fuſſſe ſphæricam exiſtimo ijſdem rationibus, quibus & reliquas mundo coæuas eſſe
rotundas.
omnia enim eius accidentia vti ſupra vidimus erant communia cum alijs inerrantibus, quare idem
de figura exiſtimandum eſt.
MAGNITVDO eius vera, eodem prorſus modo, quo in ſtellis perpetuis, reperitur; eandem diſtan-
tiam à medio mundi obtinent, quæ eſt ſemidiam.
terræ 14′000′. diameter autem apparens huius, cum ma-
xima apparuit, fuit 3 {1/2}.
ex quibus duobus principijs, modis alias traditis, elicitur eius magnitudo ad terram
collata, quæ ſanè mira eſt, nam terram 360.
vicibus adæquauit. De hac Tycho edidit integrum Tomum,
&
alij plures de eadem varia Opuſcula conſcripſerunt, quæ omnia cum eodem Tychonis Tomo ſunt edita.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index