Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of contents

< >
< >
page |< < (133) of 434 > >|
211133HOROLOG. OSCILLATOR. lis eſt ſolido, quod fit ducendo figuram eandem, in
11De centro
OSCILLA-
TIONIS.
altitudinem æqualem diſtantiæ centri gravitatis fi-
guræ, ab recta per quam abſciſſus eſt cuneus.
Sit, ſuper figura plana A C B, cuneus A B D abſciſſus
22TAB. XI.
Fig. 4.
plano ad angulum ſemirectum inclinato, ac transeunte per
E E, rectam tangentem figuram A C B, inque ejus plano
ſitam.
Centrum vero gravitatis figuræ ſit F, unde in rectam
E E ducta ſit perpendicularis F @.
Dico cuneum A C B æ-
qualem eſſe ſolido, quod fit ducendo figuram A C B in al-
titudinem ipſi F A æqualem.
Intelligatur enim figura A C B diviſa in particulas mini-
mas æquales quarum una G.
Itaque conſtat, ſi harum ſin-
gulæ ducantur in diſtantiam ſuam ab recta E E, ſummam
productorum fore æqualem ei quod fit ducendo rectam A F
in particulas omnes , hoc eſt, ei quod fit ducendo 33Prop. 1.
huj.
ipſam A C B, in altitudinem æqualem A F.
Atqui particu-
læ ſingulæ ut G, in diſtantias ſuas G H ductæ, æquales
ſunt parallelepipedis, vel prismatibus minimis, ſuper ipſas
erectis, atque ad ſuperficiem obliquam A D terminatis, qua-
le eſt G K;
quia horum altitudines ipſis diſtantiis G H æ-
quantur, propter angulum ſemirectum inclinationis plano-
rum A D &
A C B. Patetque ex his parallelepipedis totum
cuneum A B D componi.
Ergo & cuneus ipſe æquabitur ſo-
lido ſuper baſi A C B, altitudinem habenti rectæ F A æ-
qualem.
quod erat demonſtrandum.
PROPOSITIO VIII.
SI figuram planam linea recta tangat, diviſaque
intelligatur figura in particulas minimas æqua-
les, atque à ſingulis ad rectam illam perpendicula-
res ductæ:
erunt omnium harum quadrata, ſimul
ſumpta, æqualia rectangulo cuidam, multiplici ſe-
cundum ipſarum particularum numerum;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index