Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

List of thumbnails

< >
131
131 (107)
132
132 (108)
133
133 (109)
134
134 (110)
135
135 (111)
136
136 (112)
137
137
138
138
139
139
140
140 (113)
< >
page |< < (185) of 300 > >|
212185Liber Decimusoctauus.
De recenti Stella in Cygno exorta anno 1600. Cap. III.
DISTANTIA eius à centro mundi. eodem Rurſus enim anno 1600. nouum mundo ſpecta culum edi-
dit firmamentum, nouã videlicet Stellam in ſummo Cygni pectore, quæ prę pręter alia hoc vnum maximè
mirũ habet, quod iam per annos 16.
ibi affixa, & immota inter alias inerrantes, ceu cæleſti ciuitate donata pe-
rennat.
altitudo igitur eius à centro mundi, erit vt in præcedenti ſemid. terræ 14000.
LOCVS eius in firmamento, & in confinio colli, & pectoris Cygui, eiuſq; longitudo eſt in gr. 16. 18′.
Aquarij. Latitudo borealis gr. 55 {1/2}.
MOTVS in ea nullus præter diurnum, eundem enim ſemper retinuit ſitum in Cygno, ideſt, nullam ſor-
tita eſt parallaxim.
FIGVRA eius rotunda, vtin alijs.
MAGNITVDO eius eſt tertij ordinis, vnde non admodum ſpectabilis, quapropter nonnulli de eius
nouitate dubitarunt;
putarunt enim eam vnam eſſe perennium ſtellarum, ſed tamen propter ipſius medio-
critatem nemini antea, aut obſeruatam, aut à præteritis ſtellarum cenſoribus prętermiſſam:
quam dubitatio-
nem ſic tollam.
Primo. Hæc ſtella omiſſa eſt ab Hipparcho, qui auſus fuit annumerare poſteris ſtellas, eaſq;
ſuis loci s in firmamento conſignare, ſuaſq; ſingulis magnitudines definire, vt facilè inde poſteri diſcernere
poſſent non modo an obirent, naſcerenturuè, ſed an omninò aliquæ tranſirent, mouerenturue.
item an cre-
ſcerent minue renturuè, cælo in hæreditatem cunctis relicto:
ex Plin. lib. 2. cap. 6. cum ergo nec in eius catalo-
go, nec in eius Commentario in Aratum, vbi de ſtellis Cygni de induſtria agitur (quæ opera adhunc extant)
eam ſilentio prætereat, quid aliud nos docet, quam poſt tot ſæcula tandem illud accidere, quod ipſe dubitare
cæperat, in ſummo videlicet cælo nouas, diuturnaſq;
ſtellas naſci poſſe? Secundo, neq; Ptolem. in ſuo ſyde-
rum catalogo huius ſtellę meminit, quem ab Hipparcho acceptum correxit, &
locupletauit. Tertio tandem
Tycho Brahe, qui noſtra tempeſtate veterem illam Hipparchi curam, per tot ſæcula neglectam reſumpſit, vt
ſtellas omnes accuratè dinumerarit, ſuiſq;
locis, ac magnitudinibus cenſuerit, cur hanc tacitam, & incomme-
moratam reliquit?
præſertim cùm ducentas alias a veteribus omiſſas, & quidem hac minores numerauerit
diligenter?
veruntamen hæc in eius monumentis nuſquam reperiri poteſt. Quarto, accedit hiſce mutis te-
ſtibus loquentium authoritas, Gulielmus enim lanſonius primus profitetur ſe hanc ſtellam nouam annotaſ-
ſe, cum anno 1600.
nouam globi Aſtronomici editionem pararet. Eius vero authoritas plurimum valere
debet, quippe qui vnus ex Tychonis diſcipulis in aſtrorum notitia, &
obſeruatione erat verſatiſſimus. Quin-
to, ne ſim longior, loannes Keplerus, &
P. Clauius cæteriq; ſydernm ſtudioſi, eam proculdubio nouam re-
cipiunt.
MAGNITVDO autem eius vera eadem erit cum ſtellis tertiæ magnitudinis quæ adæquabat, terram
igitur continebit vndecies.
Cæterum ſtella hæc, omnes tam Cometas, quam nouas ſtellas diuturnitatem iam ſuperat. hoc enim anno
1616.
iam annum agens decimum ſextum inuariata adhuc perſeuerat. vide Kepleri opuſculum de hac ſtella.
De Stella noua in Serpentario exorta anno 1601. Cap. IV.
ANno tandem 1604. die 9. Octobris, nouum ſydus ac mirè flammans affulſit in ſerpentario.
FIGVRA rotundam ſine vllo cincinno, aut barba, clarè ſcintillans, fixis ſimillimum, emicanſq; colo-
res Iridis circumquaque.
Magnitudine apparenti ſuperabat omnes ſtellas primi honoris, adeo vt Venerem
fulgidiſſimam adæquaret.
MOTV nullo proprio ciebatur, ſed ſolum diurna vertigine; eandem enim ſemper poſitionem cum ſtel-
lis Serpentarij retinuit;
hæſit enim in ipſius genu ſiniſtro, & in limbo Galaxiæ. Longitudo eius fuit in gr. 18.
Sagittarij. Latitudo borealis gr. ferè duorum. Parallaxis nulla durauit vſq; ad anuum 1605. initioq; Februa-
rij extincta eſt.
quare per ſeſquiannum quaſi illuxit. Cum igitur magnitudine, ſplendore, ſcintillatione, im-
mobilitate, atq;
omnes parallaxeos carentia, cæteris affixis eſſet ſimillima, eam merito Aſtronomi inter cæ-
teras affixa in firmamento locarunt.
DISTANTIA eius igitur fuit 14′000′. ſemid. terræ, & quia eius apparens magnitudo fuit eadem cum
noua Caſſiopeæ, ideo etiam.
MAGNITVDO eius vera fuerit eadem, terræque 360. vicibus adæquabitur. vide Ioannem Keple-
rum de ea.
Illud porrò conſideratione dignum eſt, tria hæc noua ſydera in Galaxia effulſiſſe, vt quemadmodum ea
quoddam ſtellularum agmen eſt, ita etiam nouarum ſtellarum quoddam ſeminarium.
Cum itaque tam breui annorum 34. interuallo, mea hac ætate, tria noua effulſerint aſtra, ſeu potius ob-
ſeruata ſint, quis addubitare poterit cæteris ætatibns ſua ſydera defuiſſe, niſi vigiles ſtellarum defuiſſent
obſeruatores?
Appendix de generatione, & materia nouarum Stellarum. Cap. V.
HIc Phyſiologi valde ſolliciti ſunt de hac ſtellarum nouitate, deque materia, cum cęlum à nouitate, ac ge-
neratione immune exiſtiment.
Iudiciarij vero circa cauſam finalem valdè ſomniant, ac multa

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index