Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
201 177
202 178
203 179
204 180
205 181
206 182
207 183
208 184
209 185
210 186
211 187
212 188
213 189
214 190
215 191
216 192
217 193
218 194
219 195
220 196
221 197
222 198
223 199
224 200
225 201
226 202
227 203
228 204
229 205
230 206
< >
page |< < (188) of 376 > >|
212188M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA qua circum hortos et vineas foſſis ductis immittitur. Haec autem effici-
tur poſt annum cruſta lapidea, et ita quotannis dextra ac ſiniſtra margi-
nes ex terra faciendo inducunt eam, et efficiunt his cruſtis in agris ſepta.
Hoc autem ita videtur naturaliter ſieri, quod in his locis et ea terra,
quibus is naſcitur ſuccus, ſubeſt coaguli naturae ſimilis:
Deinde cum
commixta vis egreditur per fontes extra terram, a ſolis et aeris calore
cogitur congelari, ut etiam in areis ſalinariis videtur.
Item ſunt ex
amaro ſucco terrae fontes exeuntes vehementer amari;
ut in Ponto eſt
flumen Hypanis qui a capite proſluit circiter millia quadraginta ſapore
dulciſſimo;
deinde cum pervenit ad locum, qui eſt ab oſtio ad millia cen-
tum ſexaginta, admiſcetur ei fonticulus oppido quam parvulus:
Is cum
in eum inſluit, tunc tantam magnitudinem fluminis ſacit amaram.
Ideo
quod per id genus terrae et venas, unde ſandaraca foditur, ea aqua ma-
nando perficitur amara.
Haec autem diſſimilibus ſaporibus a terrae pro-
prietate perſiciuntur, uti etiam in fructibus videtur.
Si enim radices ar-
borum aut vitium aut reliquorum ſeminum non ex terrae proprietatibus
ſuccum capiendo ederent ſructus, uno genere eſſent in omnibus locis et
regionibus omnium ſapores.
Sed animadvertimus inſulam Lesbon vinum
Protyrum, Maloniam Catacecaumenen;
item Lydiain Meliton, Siciliam
Mamertinum, Campaniam Falernum, in Terracina et Fundis Caecubum,
reliquisque locis pluribus innumerabili multitudine genera vini virtutes-
que procreari, quae non aliter poſſunt ſieri, niſi cum terrenus humor
ſuis proprietatibus ſaporum in radicibus infuſus, enutrit materiam per
quam egrediens ad cacumen profundat proprium loci et generis ſui fru-
ctus ſaporem.
Quod ſi terra generibus humorum non eſſet diſſimilis et
diſparata, non tantum in Syria et Arabia in arundinibus et juncis her-
bisque omnibus eſſent odores, neque arbores turiferae, neque piperis da-
rent baccas, nec myrrhae glebulas, nec Cyrenis in ferulis laſer naſcere-
tur;
ſed in omnibus terrae regionibus et locis eodem genere omnia

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index