Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
< >
page |< < (185) of 300 > >|
212185Liber Decimusoctauus.
De recenti Stella in Cygno exorta anno 1600. Cap. III.
LOCVS eius in firmamento, & in confinio colli, & pectoris Cygui, eiuſq; longitudo eſt in gr. 16. 18′.
Aquarij. Latitudo borealis gr. 55 {1/2}.
MAGNITVDO eius eſt tertij ordinis, vnde non admodum ſpectabilis, quapropter nonnulli de eius
nouitate
dubitarunt;
putarunt enim eam vnam eſſe perennium ſtellarum, ſed tamen propter ipſius medio-
critatem
nemini antea, aut obſeruatam, aut à præteritis ſtellarum cenſoribus prętermiſſam:
quam dubitatio-
nem
ſic tollam.
Primo. Hæc ſtella omiſſa eſt ab Hipparcho, qui auſus fuit annumerare poſteris ſtellas, eaſq;
ſuis loci s in firmamento conſignare, ſuaſq; ſingulis magnitudines definire, vt facilè inde poſteri diſcernere
poſſent
non modo an obirent, naſcerenturuè, ſed an omninò aliquæ tranſirent, mouerenturue.
item an cre-
ſcerent
minue renturuè, cælo in hæreditatem cunctis relicto:
ex Plin. lib. 2. cap. 6. cum ergo nec in eius catalo-
go
, nec in eius Commentario in Aratum, vbi de ſtellis Cygni de induſtria agitur (quæ opera adhunc extant)
eam
ſilentio prætereat, quid aliud nos docet, quam poſt tot ſæcula tandem illud accidere, quod ipſe dubitare
cæperat
, in ſummo videlicet cælo nouas, diuturnaſq;
ſtellas naſci poſſe? Secundo, neq; Ptolem. in ſuo ſyde-
rum
catalogo huius ſtellę meminit, quem ab Hipparcho acceptum correxit, &
locupletauit. Tertio tandem
Tycho
Brahe, qui noſtra tempeſtate veterem illam Hipparchi curam, per tot ſæcula neglectam reſumpſit, vt
ſtellas
omnes accuratè dinumerarit, ſuiſq;
locis, ac magnitudinibus cenſuerit, cur hanc tacitam, & incomme-
moratam
reliquit?
præſertim cùm ducentas alias a veteribus omiſſas, & quidem hac minores numerauerit
diligenter
?
veruntamen hæc in eius monumentis nuſquam reperiri poteſt. Quarto, accedit hiſce mutis te-
ſtibus
loquentium authoritas, Gulielmus enim lanſonius primus profitetur ſe hanc ſtellam nouam annotaſ-
ſe
, cum anno 1600.
nouam globi Aſtronomici editionem pararet. Eius vero authoritas plurimum valere
debet
, quippe qui vnus ex Tychonis diſcipulis in aſtrorum notitia, &
obſeruatione erat verſatiſſimus. Quin-
to
, ne ſim longior, loannes Keplerus, &
P. Clauius cæteriq; ſydernm ſtudioſi, eam proculdubio nouam re-
cipiunt
.
De Stella noua in Serpentario exorta anno 1601. Cap. IV.
ANno tandem 1604. die 9. Octobris, nouum ſydus ac mirè flammans affulſit in ſerpentario.
DISTANTIA eius igitur fuit 14′000′. ſemid. terræ, & quia eius apparens magnitudo fuit eadem cum
noua
Caſſiopeæ, ideo etiam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index