Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
[211.] CATALOGUS QUORUNDAM LIBRORUM, Qui apud Janssonios Van der Aa, Bibliopolas Lugduni Batavorum, venales proſtant.
[212.] AVIS AU RELIEUR.
[213.] BERIGT AAN DEN BOEKBINDER.
< >
page |< < (482) of 568 > >|
212482J. GREG. CONS. SUPER HUG. EXCEPT. minor quam ejuſdem {1/3000000}. Sed hæc levia mihi videntur,
cum poſſim Approximationes exhibere, quæ ab ipſa
ſemi-circumferentia differant minori intervallo, quam quæ-
libet ejus pars aſſignata, neque nobis amplius apparent hæc
mirabilia, cum demonſtratio ſolida innoteſcat.
Ad reliqua
ab Hugenio publicata, cum à meo inſtituto ſint aliena, nihil
dico, niſi quod ipſa Hugenii dicta (non obſtante exactiſſi-
ma ſua, ut ait, materiæ hujus examinatione) à meæ Ap-
pendiculæ factis ni fallor, longè ſuperentur.
Vale. Decemb.
15. 1668.
Figura Hugenii hæc eſt, quam ipſe hoc ſenſu, licet Gal-
licè, ſic explicat.
Sit Arcus Circuli, qui non excedat ſemicir-
cumferentiam, A B C, cujus ſubtenſa ſit A C, &
dividan-
tur ambo in partes æquales per lineam B D.
Ducta ſubtenſa
A B, capias inde {2/3}, eaſque jungas inde ab A ad E in linea
C A protracta.
Dein, reſecta lineæ D E parte decima E F,
ducas F B, &
tandem B G, ipſi perpendicularem: & habe-
bis lineam A G æqualem Arcui A B C, cujus exceſſus tantil-
lus erit, ut etiam tunc, quando hic arcus æqualis erit ſemi-
circumferentiæ Circuli, futura non ſit differentia {1/3400} ſuæ
longitudinis;
at quando non eſt niſi tertiæ partis circumfe-
ferentiæ, differentia non erit {1/13000};
& ſi non ſit niſi quar-
tæ partis, non differet niſi {1/90000}, ſuæ longitudinis.
FINIS.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index