Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae
page |< < (199) of 795 > >|
213199DE MAGNETE. quoque fuit, cur conſtantem proportionem virium Magneticarum
ſe attrahentium, in Capite primo &
ſecundo invenire non potuerim,
quia veroſimile eſt eandem inconſtantiam in viribus attractricibus da-
ri, quæ in directricibus obſervatur.
Omnis proinde virtutis Magneticæ comparatio cum gravitate non
magni momenti exiſtit, quippe hoc temporis minuto cum gravitate
hanc faciat proportionem, ſequenti minuto in alia iterum cum ipſa
erit.
Jucundum tamen & utile erit aliquid determinaſſe, quod etiamſi
non ſemper ſit verum, erit tamen vero proximum.
Ponamus igi-
tur Acum, unum pedem longam, oſcillationem unam quoque ab-
ſolvere tempore 330 Minutorum tertiorum, idenim tempusplerum-
que impendi obſervatum fuit;
oportebit in memoriam revocare do-
ctrinam pendulorum a nonnullis eximiis Philoſophis, Hugenio,
s’Gravezandio, aliisque egregie explicatam;
quam demonſtratam
ſupponere licebit, uti 1°.
Pendulum, cujus longitudo eſt 39 {2/10} poll.
Britt. vi gravitatis unam oſcillationem abſolvere intra 60 Minuta
tertia.
2°. Pendulum, cujus longitudo eſt 4 pollicum, oſcillatio-
nem unam perficere intra 19 {2/10} Minuta tertia, quia longitudines pen-
dulorum ſunt in duplicata ratione Temporum quibus oſcillationes
peraguntur.
3°. Pendulum, quod eſt cylindrus, priſma, vel paral-
lelopipedum, habere centrum oſcillationis ad {2/3} ſuæ longitudinis,
adeoque penduli cylindrici 6 pollicum oſcillationis centrum eſſe ad
diſtantiam 4 pollicum a puncto ſuſpenſionis, hinc eſſe Iſochronon
cum pendulo 4 pollices longo, &
ſemel vibrari in 19``` {2/10}. 4°. Si
dentur duo pendula, quorum longitudines ſint interſe, ut viresgra-
vitatis, quibus aguntur, oſcillationes eſſe æque diuturnas.
5°. Et
ſi hæc ambo ad eandem reducantur longitudinem, eſſe durationes
oſcillationum in ratione ſubduplicata inverſa gravitatum:
quæ omnia
tironibus ſunt nota.
Loco diverſarum virium gravitatis, pona-
mus vim directricem, quia hæc eadem operatur in Acum Inclina-
toriam, quam vis gravitatis, adeoque ſecundum memoratas pro-
poſitiones formabitur hæc proportio:
uti 330 Minuta tertia impenſa
in oſcillatione Acus, ad 19 {2/10} Minuta tertia impenſa a pendulo, 6
pollicum, ſed cylindrico, hoc eſt æque longo cum dimidia Acu,
ita eſt radix quadrata gravitatis, ad radicem quadratam virtutis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index