Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
211 187
212 188
213 189
214 190
215 191
216 192
217 193
218 194
219 195
220 196
221 197
222 198
223 199
224 200
225 201
226 202
227 203
228 204
229 205
230 206
231 207
232 208
233 209
234 210
235 211
236 212
237 213
238 214
239 215
240 216
< >
page |< < (189) of 376 > >|
213189LIBER VIII. CAPUT III. crearentur. IIas autem varietates regionibus et locis, inclinatio mundi
et ſolis impetus propius aut longius curſum faciendo tales efficit terrae
humores:
quae qualitates non ſolum in his rebus, ſed etiam in pecoribus
et armentis diſcernuntur.
Haec non ita diſſimiliter efficerentur, niſi pro-
prietates ſingularum terrarum in regionibus ad ſolis poteſtatem tempe-
rarentur.
Sunt enim Boeotiae flumina Cephiſos et Melas, Lucaniae Cra-
tis, Trojae Xanthus, inque agris Clazomeniorum, et Erythraeorum, et Lao-
dicenſium, fontes ac ſlumina, cum pecora ſuis temporibus anni parantur
ad conceptionem partus, per id tempus adiguntur eo quotidie potum, ex
eoque quamvis ſint alba, procreant aliis locis leucophaea, aliis locis pulla,
aliis coracino colore.
Ita proprietas liquoris cum init in corpus proſe-
minat intinctam ſui cujusque generis qualitatem.
Igitur quoniam in
campis Trojanis proxime flumen armenta rufa, et pecora leucophaea naſ-
cuntur, ideo id ſlumen Ilienſes Xantlum appellaviſſe dicuntur.
Etiam-
que inveniuntur aquae genera mortifera, quae per maleſicum ſuccum
terrae percurrentia recipiunt in ſe vim venenatam, uti fuiſſe dicitur Ter-
racinae fons, qui vocabatur Neptunius, ex quo qui biberant imprudentes
vita privabantur;
quapropter antiqui eum obſtruxiſſe dicuntur: et apud
Cychros in Thracia lacus, ex quo non ſolum qui biberint moriuntur,
ſed etiam qui laverint:
item in Theſſalia fons eſt profluens, ex quo fon-
te, nec pecus ullum guſtat, nec beſtiarum genus ullum propius accedit;
ad quem fontem proxime eſt arbor florens purpureo colore. Non minus
in Macedonia, quo loci ſepultus eſt Euripides, dextra ac ſiniſtra monu-
menti advenientes duo rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes viatores pranſitare ſolent, propter aquae bonitatem;
ad ri-
vum autem qui eſt ex altera parte monumenti, nemo accedit, quod mor-
tiferam aquam dicitur habere.
Item eſt in Arcadia Nonacris nominata
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index