Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
141 129
142 130
143 131
144 132
145 133
146 134
147 135
148 136
149 137
150 138
151 139
152 140
153 141
154 142
155 143
156 144
157 145
158 146
159 147
160 148
161 149
162 150
163 151
164 152
165 153
166 154
167 155
168 156
169 157
170 158
< >
page |< < (202) of 672 > >|
214202Diſſertatio Septima. non pro magno Naturæ miraculo habetur. Illud eſt in Amianto
fortaſſe ſingulare, certè rarum, quod lapis cum ſit, in ſila diui-
ditur, &
, quemadmodum lana aut linum, *lauatur, pectitur, ne-*
*tur, texitur,* vt laudatus nuper Matthiolus obſeruat:
vulgus au-
tem quaſi lineam telam videns miratur non comburi;
ſi lapidem
putaret, quamuis extenuatum, ceſſaret admiratio.
Asbeſtini
verò lini mentionem facere non ſum auſus, quia, quæ de illo nar-
rantur, fabulam nonnihil redolere videntur;
& ſuſpicari licet
mappas igne mundatas non ex alio filo, quàm ex Amianto fuiſſe
contextas.
Cur autem lino illi *Asbeſtino* cognomen ſit, quaſi *inex-*
*tinguibili,* cum neque accendi poſſit, non video;
niſi fortè etiam
immortalem dixeris eum, qui nondum natus eſt.
An per antiphra-
ſim, quemadmodum Bellum quia minimè bellum, &
Parcæ quia
nemini parcunt, Asbeſtinum, hoc eſt ineetinguibile, dicitur li-
num, quòd ſemper eſt ignis expers?
Aptè quidem, congruenter-
que Asbeſto, hoc eſt inextincto, nomen fecerunt lapidi, quem
Plinius lib.
37. cap. 10. memorat, ferrei coloris, in Arcadiæ mon-
tibus naſcenti, qui cum ignem non habeat proprium, tamen ſic ar-
det, vt non poſſit extingui:
de quo cecinit Marbodeus, *Nam*
*ſemel accenſus conceptos detinetignes, Extinguique nequit collucens*
*perpete flammâ:
* & S. Auguſtinus lib. 21. de Ciu. Dei cap. 5 ſcripſit
*Asbeſton Arcadiæ lapidem propterea ſic vocari, quòd accenſus ſemel*
*iam non poſſit extingui.
*
Maur. Quid ſi linum Asbeſtinum eiuſdem eſſet naturæ cum her-
bâ illâ apud Tartaros, quam ex Atlante Sinico paulò antè com-
memorâſti?
Quamquam, vt ego pariter ſubuereor, ab impoſto-
re quopiam efficta ad emungendos argento ſimpliciores fabula de
lino Asbeſtino inter diras ſerpentes nato in deſertis, aduſtiſque
Indiæ remotiſſimæ locis inualuit, quia nemo prudens adeò curioſus
eſſe potuit, vt tanto periculo, tantiſque incommodis vellet im-
poſturam detegere inueſtigando, num verè ibi creſcat linum huiuſ-
modi, vt certior fiat, Vtrùm exillo, an verò ex Amianto lapi-
de deductum fuerit filum, quod ad texendas mappas offerebatur.
Verùm, vt vt eſt, vnâ comprehenſione omnia complector. Illa
Ignem omnino reijciunt ita, vt nec in flammam, nec in prunas
accendantur, quæ plurimum conſtant ſale fixo &
terrâ, minimum-
que habent Sulphuris cum Spiritibus &
humore permiſti, quo par-
tes conglutinantur:
illa verò, quæ non parum habent

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index