Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (136) of 434 > >|
214136CHRISTIANI HUGENII E A G, quia omnes F L æquales totidem G A . Et 11Decentro
OSCILLA-
TIONIS.
que quadrata L F æquantur totidem rectangulis H A G , hoc eſt, totidem quadratis A G cum totidem rectangulis
22Prop. 2.
huj.
A G H.
Ergo quadrata omnia F K æqualia erunt totidem
33Prop.
præced.
quadratis E A, cum totidem duplis rectangulis E A G, at-
que inſuper totidem quadratis A G cum totidem rectangulis
A G H.
Atqui tria iſta; nempe quadratum E A cum duplo
rectangulo E A G &
quadrato A G; faciunt quadratum E G.
Ergo apparet quadrata omnia F K æquari totidem quadratis
E G, una cum totidem rectangulis A G H.
Quod erat oſten-
dendum.
Porro in reliquis omnibus caſibus, quadrata omnia F K
44TAB. XX.
Fig. 1. 2.
æquantur totidem quadratis K L, minus bis totidem rectan-
gulis K L F, plus totidem quadratis L F;
hoc eſt, toti-
dem quadratis E A, minus totidem duplis rectangulis E A G,
plus totidem quadratis A G, cum totidem rectangulis A G H.
Atqui, omnibus hiſce caſibus, fit quadratum E A, plus qua-
drato A G, minus duplo rectangulo E A G, æquale qua-
drato E G.
Ergo rurſus quadrata omnia F K æqualia erunt
totidem quadratis E G, una cum totidem rectangulis A G H.

Quare conſtat propoſitum.
Hinc ſequitur, rectangulum A G H eadem magnitudine
eſſe, utriusvis cunei ſubcentrica fuerit A H;
hoc eſt, ſive
per hanc, ſive per illam tangentium parallelarum A L ab-
ſciſſi.
Itaque A G unius caſus ad A G alterius, ut H G hu-
jus ad H G illius.
Sicut autem rectæ A G inter ſe, ita in
utroque caſu cunei per A L abſciſſi, ut colligitur ex prop.
7.
huj. Ergo ita quoque reciproce G H ad G H.
Apparet etiam, dato figuræ planæ centro gravitatis G, &
ſubcenerica cunei, per alterutram tangentium parallelarum
A L abſciſſi, dari quoque cunei, pertangentem alteram A L
abſciſſi, ſubcentricam.
PROPOSITIO X.
Poſitis quæ in propoſitione præcedenti; ſi data
55TAB. XX.
Fig. 3.
recta E D transeat per G, centrum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index