Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of figures

< >
< >
page |< < (203) of 672 > >|
215203Quomodo Ignis accendatur. atque Spirituum, ſed tamſpiſſâ coagmentatione cum Sale & ter-
râ facta eſt permiſtio, vt exigui &
pauci meatus pateant ad exci-
piendos immiſſos à proximo igne igniculos, ægrè accendantur:
quod ſi ea ſint, quæ ſulphure quidem abundent, ſed anguſtos
habeant poros, tardè ignem concipiunt, quem diu retinent:
ſin
autem Sulphuris atque Spirituum copiam rara textura coniungat,
illa facilè exardeſcunt, &
citò abſumuntur. Ex quo patet non
eandem omnibus eſſe conflagrandi rationem;
nam de arboribus
ipſis habemus Eccleſiaſtici 28.
12. *ſecundùm ligna ſyluæ, ſic ignis*
*exardeſcit.
* Hinc arbores ſponte emortuæ, quia euaneſcentibus
vnâ cum optimâ Sulphuris parte Spiritibus pingui humore deſtitu-
tæ contabuerunt, non ſatis aptam ignibus materiam ſubmini-
ſtrant:
Contrà verò terra Viterbienſis, quippe ſulphurea, igni
admota ardet.
In Siciliâ locus eſt, quem indigenæ vocant *la*
*Cremata,* quia ſulphureo olim concrematus incendio.
*in Lyciâ,*
teſte Plinio lib.
2. cap. 106. , *Hephæstij montes tædâ flammante ta-*
*cti flagrant adeò, vt lapides quoquè riuorum &
arenæ in ipſis*
*aquis ardeant, aliturque ille ignis pluuijs.
Baculo ſi quis ex*
*ijs accenſo traxerit ſulcos, riuos ignium ſequi narrant:
* id quod
bitumine refertos illos montes manifeſtè indicat, cum tam fa-
cilè ignem concipiant:
bitumen verò accenſum & liqueſcens per
ſulcos ab accenſo baculo in ſimili materiâ ſimiliter incensâ exca-
uatos deduci quaſi riuum ignis, non ſuperat fidem:
quemadmo-
dum neque illud à probabilitate longè abeſt, quod in medijs aquis
igniti lapides ardeant, quandoquidem pinguibus &
oleoſis aqua
non adhæreſcit:
pluuijs demum cadentibus ignem quodammodo
ali nemo mirari poteſt, qui quotidie intueatur à fabro ferrario aſ-
perſas aquâ prunas, vt validiùs ardeant;
aqua enim ac pluuiæ
guttæ occurrentes Spiritibus atque Sulphuri ex valdè accensâ ma-
teriâ erumpentibus, illos reflectunt, &
ad interiores partes adi-
gunt, vbi acriùs agitantur plures igniculi coniuncti, qui aquam
aſperſam in vaporem reſoluentes Spiritibus &
Sulphuri erumpenti-
bus permiſtum, nouâ hac flammâ ignem augere videntur.
Sulphu-
re pariter refertam fuiſſe terram in ſubiectis Ariciæ aruis neceſſe
eſt, cum arderet, ſi carbo decidiſſet, vt ex Authorum teſtifica-
tione refert Plinius lib.
2. cap. 107. Neque famæ refragandum eſt,
quæ percrebuit de incenſis aliquando in Brabantiâ integris iugeris;

abundat ſcilicetregio illa carbone foſſili, hoc eſt terrâ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index