Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

List of thumbnails

< >
211
211 (187)
212
212 (188)
213
213 (189)
214
214 (190)
215
215 (191)
216
216 (192)
217
217 (193)
218
218 (194)
219
219 (195)
220
220 (196)
< >
page |< < (191) of 376 > >|
215191LIBER VIII. CAPUT III. ſolvere, cum ab igni ſunt percalefacta aceto ſparſo diſſiliunt et diſſolvun-
tur.
Ergo cum has res ante oculos ita fieri videamus, ratiocinemur iis-
dem rationibus ex acidis, propter acritudinem ſucci, etiam calculoſos e
natura rerum ſimiliter poſſe curari.
Sunt autem etiam fontes uti vino
mixti, quemadmodum eſt unus Paphlagoniae, ex quo, etiam ſine vino
potantes, ſiunt temulenti.
Aequiculis autem in Italia et in Alpibus natio-
ne Medullorum, eſt genus aquae, quam qui bibunt, efficiuntur turgidis
gutturibus.
In Arcadia vero civitas eſt non ignota Clitori, in cujus agris
eſt ſpelunca proſluens aquae, quam qui biberint fiunt abſtemii.
Ad eum
autem fontem epigramma eſt in lapide, inſcriptum hac ſententia verſibus
Graecis, eam non eſſe idoneam ad lavandum, ſed etiam inimicam vitibus,
quod apud eum fontem Melampus ſacrificiis purgaviſſet rabiem Proeti
ſiliarum, reſtituiſſetque earum virginum mentes in priſtinam ſanitatem.
Epigramma autem eſt id quod eſt ſubſcriptum : Αγξότα σὺν ποίμναις τὸ μεσημβξινὸν ήν σε βχξùνη
Δίψος, ὰ\‘ν ὲσχατις Κλείτοξος ὲξχὸμενον,
Τής μὲν ὰπὸ Κξηνης ὰξμσαι πόμα, ηαὶ παξὰ νύμφχις
Γδξιάσι ςῆσον πᾶν τὸ σὸν αὶπὸλιον.

'Αλλὰ σὺ μή\’τ επὶ λουτξὰ βάλης χρόα, μή σε κχὶ αύξη
Πημήνη δεξμῆς ὲντὸς ὲότα μέθης.

Φεῦγε \’δ ὲυὴν πηγὴν μισάμπελον, ένδα Μελάμπ{ου}ς
Λουσάμενος λύσσης Προιτίδας ὰξγαγέης
Π\’χντα καθαξμὸν ὲκὸψεν ὰπόμφυφον, εὺ\‘τ ὰν ὰπ᾿ Áξγ{ου}ς
Ούξεα τρηχειης ήλυθεν Αξκαδίης.

Item eſt in inſula Chio fons, e quo qui imprudenter biberint fiunt inſi-
pientes, et ibi eſt epigramma inſculptum ea ſententia:
jucundam eſſe
1

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index