Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
141
141 (129)
142
142 (130)
143
143 (131)
144
144 (132)
145
145 (133)
146
146 (134)
147
147 (135)
148
148 (136)
149
149 (137)
150
150 (138)
< >
page |< < (204) of 672 > >|
216204Differtatio Septima. plenâ; cuius quidem duplex quaſi ſpecies obſeruatur; altera ex
ipsâ ſuperficie telluris abſcinditur in laterculos;
altera magis
compacta effoditur ex cauernis, quæ eſt valdè grauis, &
calorem
habet vehementem, vbi ſemelignem conceperit, adeò vt Leo-
dienſes de ſuo lithanthrace (Tourbam vocant Belgæ) loquentes
glorientur, *ſe babere ignem igne calidiorem, &
ferrum ferro du-*
*rius;
* quod enim ferrum effodiunt, huiuſmodi lapideis & bitumi-
noſis carbonibus funditur.
Sed & tertiam ſpeciem fortaſſe quis
addat, quæ ex aquis ſtagnantibus in Hollandiâ alicubi eruitur:
Nam minuto reticulo limus ex fundo extrahitur, qui nauiculæ im-
poſitus demum in terram ex aquis prominentem exponitur, &
ex-
planatur, vbi æſtiuo calore aquâ expirante lutum illud ita ſolida-
tur, vt hominem ferat, qui maſſam adhuc tractabilem apto in-
ſtrumento teſſellatim in laterculos diuidit;
hi verò in ſtruem can-
cellatim aggeſti Sole &
vento ſiccantur, atque aptiſſima ſunt ignis
materia.
Verùm non tertia ſpecies Tourbæ hæc eſſe videtur, ſed
pertinere ad primam ſpeciem, quæ ſuperfusâ aquâ in limum abie-
rit.
Adidem genus reuocari poteſt concretio quædam *Dauri* vo-
cata, vt author eſt Læuinus Lemnius, quæ in Zelandiâ gignitur;

nam, velut ex fodinis, glebas nigras, &
pinguedine imbutas eruunt,
quæ accenſæ calorem ingentem excitant.
Dand. Admirabili ſanè prouidentiâ mundum adminiſtrat Deus,
conſulitque rebus humanis, nec ſolùm vniuerſis, ſed &
ſingulis;
cum enim humana ſocietas igne carere nequeat, tum ad depel-
lendum frigus, tum ad coquendos cibos, tum ad artium opificia,
quibus regionibus lignorum copiam non tribuit, ſuccedaneum
aliquid conceſſit;
modò ſolertiam non opprimat incuria, & ſuis
nôrint homines vti bonis.
Equidem ſuſpicor fieri poſſe, vt ex vr-
banis noſtris canalibus eductus limus, &
in patente areâ Soli ex-
poſitus atque exſiccatus, materiam igni ſubminiſtraret, quemad-
modum de Hollandiâ commemorâſti.
Quod verò hìc in Euro-
pâ, idem etiam apud Sinenſes contingit:
nam vt legi in Atlante
Sinico pag.
32. de Vrbe Peking, *Carbonem pro lignis adbibent ex*
*Kie monte effoſsum:
* & pag. 37. de Prouinciâ Xanſi eundem carbo-
num foſſilium vſum commemorans, *prius contuſos,* inquit, *adbi-*
*bent (lapides enim ſæpè ingentes, acnigerrimos effodiunt) tum,*
*vti &
in Belgio moris est, aquâ perfuſos miſcent, maſſaſque confi*
ciunt:
difficulter quidem ignem concipiunt, at conceptum ſemel,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index