Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800
page |< < (192) of 376 > >|
216192M. VITRUVII P. DE ARCHITECTURA potionem fontis ejus, ſed qui biberit ſaxeos habiturum ſenſus. Sunt au-
tem verſus hi:
Ηδεῖα ψμχξοῖο ποτ{ου} λιβὰς ὴν ὰναβάλλη,
Πηγὴν, ὰλλὰ νόω τρος ὸ τῆσδε πιών.

Suſis autem, in qua civitate eſt regnum Perſarum, fonticulus eſt, ex quo
qui biberint amittunt dentes.
Item in eo eſt ſcriptum epigramma,
quod ſignificat hanc ſententiam:
Egregiam eſſe aquam ad lavandum, ſed
eam ſi bibatur excutere e radicibus dentes, et hujus enigrammatos ſunt
verſus graece,

Υδατα τχυτα βλέπεις φοβεξὰ, βένε, τῶν ὰπό χεξσὶ
Λ{ου}τξὰ μὲν ὰνδξώποις ὰβλαβῆ ὲςιν έλειν.
Ην δὲ βάλης κοίλης ποτὶ νηδύος ὰγλαὸν ύδωξ,
Ἀκξα μόνον δολιχ{όυ} χεὶλδος ὰψάμενος,
Αυτῆμαξ πξιςηρες ὲπὶ χθὸνι δὰιτὸς ὸδόντες
Πίπτ{ου}σι, γεύω ὸξφὰνὰ θὲντες έδη.
CAPUT IV.
De proprietate item nonnullorum locorum et fontiun.
Sunt etiam nonnullis locis fontium proprietates, quae procreant, qui
ibi naſcuntur egregiis vocibus ad cantandum, uti Tarſo, Magneſiae, aliis-
que ejusmodi regionibus.
Etiamque Zama eſt civitas Aſroruin, cujus
moenia rex Juba duplici muro ſepſit, ibique regiam domum ſibi conſti-
tuit.
Ab ea millia paſſuum viginti eſt oppidum Iſmuc, cujus agrorum
regiones incredibili finitae ſunt terminatione.
Cum eſſet enim Africa
parens et nutrix ferarum beſtiarum, maxime ſerpentium, in ejus agris op-
pidi nulla naſcitur, et ſi quando allata ibi ponatur, ſtatim moritur;
neque
id ſolum ibi, ſed etiam terra ex his locis ſi alio translata fuerit

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index