Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Page concordance

< >
Scan Original
171 151
172 152
173 153
174 154
175 155
176 156
177 157
178 158
179 159
180 160
181 161
182 162
183 163
184 164
185 165
186 166
187 167
188 168
189 169
190 170
191 171
192 172
193 173
194 174
195 175
196 176
197 177
198 178
199 179
200 180
< >
page |< < (195) of 530 > >|
217195DE ARCHITEC. LIB. V. frons ſcenæ, per centrumq́; orcheſtræ proſcenii regione, parallelos linea
deſcribitur, &
qua ſecat circinationis lineas, dextra ac ſiniſtra in cornibus
hemicycli centra deſignantur, &
circino collocato in dextra ab interuallo
ſiniſtro circumagitur circinatio ad proſcenii dextram partem.
Item cen-
tro collocato in ſiniſtro cornu ab interuallo dextro circumagitur ad pro-
ſcenii ſiniſtram partem.
Ita tribus centris hac deſcriptione, ampliorem
habent orcheſtram Græci, &
ſcenam receſsiorem, minoreq́; latitudine
pulpitum, quod λγ{εῖ}ον appellant.
Ideoq́; apud eos Tragici & Comici
actores in ſcena peragunt, reliqui autem artifices ſuas per orcheſtram pre-
ſtant actiones.
Itaque ex eo ſcenici & thymelici Græcè ſeparatim nomi-
nantur.
Eius logei altitudo non minus debet eſſe pedum decem, non plus
duodecim.
Gradationes ſcalarum inter cuneos & ſedes, contra quadra-
torum angulos dirigantur ad primam præcinctionem, ab ea præcinctio-
ne inter eas iterum mediæ dirigantur, &
ad ſummam quoties pręcingun-
tur, altero tanto ſemper amplificantur.
Cum hæc omnia ſumma cura ſo-
lertiaq́;
explicata ſint, tunc etiam diligentius eſt animaduertendum, vti
ſit electus locus, in quo leniter applicet ſe vox, neque repulſa reſiliens in-
certas auribus referat ſignificationes.
Sunt enim nonnulli loci naturali-
ter impedientes vocis motus, vti diſſonantes, qui Græcè dicuntur ηατκ-
χ{οῦ}ντες:
circumſonantes, quiapud eos nominantur πδ{ρι}χ{οῦ}ντες. Item reſo-
nantes, qui dicuntur ἀντκχ{οῦ}ντες:
conſonantesq́; , quos appellant ο{υν}Η-
χ{οῦ}ντες.
Diſſonantes ſunt, in quibus vox prima, cum eſt elata in altitudi-
nem, offenſa ſuperioribus ſolidis corporibus, repulſaq́;
reſiliens in imum,
opprimit inſequentis vocis elationem.
Circumſonantes autem ſunt, in
quibus circumuagando coacta vox ſe ſoluẽs in medio ſine extremis caſi-
bus ſonans, ibi extinguitur, incerta verborum ſignificatione.
Reſonantes
verò, in quibus, cum in ſolido tactu percuſſa reſiliat imagines exprimen-
do, nouiſsimos caſus duplices faciunt auditu.
Item conſonantes ſunt, in
quibus ab imis auxiliata cum incremenro ſcandens, ingreditur ad aures
diſcreta verborum claritate.
Ita ſi in locorum electione fuerit diligens
animaduerſio, emendatus erit prudentia ad vtilitatem in theatris vocis
effectus.
Formarum autem deſcriptiones inter ſe diſcriminibus his erunt
notatæ, vti quæ ex quadratis deſignantur, Græcorum, quæ ex paribus tri-
gonorum lateribus, Latinorum habeant vſus.
Ita his præſcriptionibus qui
voluerit vti, emendatas efficiet theatrorum perfectiones.
IN CAPVT VIII. ANNOTAT.
Genera autem ſunt ſcenarum tria. ] Quæ ſequuntur de trib{us} ſce-
narum generib{us}, velim ſuperiori capiti addi, vt ſit initium capitis octaui, ibi, In
Græcis theatris.
Nam quæ vſque illuc dicentur, ad Romanos pertinent, at ibi de con-
formatione theatri Græcorum incipit tractare, argumento ſi non diuerſo, certè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index