Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Table of contents

< >
< >
page |< < (193) of 376 > >|
217193LIBER VIII. CAPUT IV. efficit. Id genus terrae etiam Balearibus dicitur eſſe; ſed aliam mirabili-
orem virtutem ea habet terra, quam ego ſic accepi.
C. Julius, Maſun-
thae filius, cujus erant totius oppidi agrorum poſſeſſiones, cum patre Caeſare militavit.
Is hoſpitio meo eſt uſus; ita quotidiano convictu ne-
ceſſe fuerat de philologia diſputare.
Interim cum eſſet inter nos de a-
quae poteſtate et ejus virtutibus ſermo, expoſuit eſſe in ea terra ejus-
modi fontes, ut qui ibi procrearentur voces ad cantandum egregias ha-
berent.
Ideoque ſemper transmarinos cataſtos emere formoſos et puel- las maturas, eosque conjungere, ut qui naſcerentur ex his, non ſolum
egregia voce, ſed etiam forma eſſent non invenuſta.
Cum haec tanta va-
rietas ſit paribus rebus natura diſtributa, quod humanum corpus eſt ex aliqua parte terrenum, in eo autem multa genera ſunt humorum,
uti ſanguinis, lactis, ſudoris, urinae, lacrimarum.
Ergo ſi in parva parti-
cula terreni tanta diſcrepantia invenitur ſaporum, non eſt mirandum ſi in
tanta magnitudine terrae innumerabiles ſuccorum reperiantur varietates,
per quarum venas aquae vis percurrens tincta pervenit ad fontium egreſ-
ſus, et ita ex eo diſpares variique perſiciuntur in propriis generibus fon-
tes propter locorum diſcrepantiam, et regionum qualitates, terrarumque
diſſimiles proprietates.
Ex his autem rebus ſunt nonnulla, quae ego per
me perſpexi;
cetera in libris Graecis ſcripta inveni, quorum ſcripto-
rum hi ſunt auctores;
Theophraſtus, Timacus, Poſidonius, Hegeſias, He-
rodotus, Ariſtides, Metrodorus, qui magna vigilantia et infinito ſtudio
locorum proprietates, aquarum virtutes, ab inclinatione coeli, regionum
qualitates ita diſtributas eſſe ſcriptis declaraverunt:
quorum ſecutus ingreſ-
ſus in hoc libro perſcripſi quae ſatis eſſe putavi de aquae varietatibus;
123

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index