Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (196) of 530 > >|
218196M. VITRVVII POLL. tium variarum. Neque tamen velim quenquam existimare à vitruuio ſectos in
capita libros:
quin poti{us}, quod alibi testati ſum{us}, perpetua & continua vſum di-
ctione.
Ei{us} rei ſi non ſit aliud argumentum, certe tria libri noni prima capita fi-
dem facere poſſunt, quæ conſtat partem eſſe proœmij.
Sed ſectione delicato lectori vo-
luim{us} eſſe cautum.
In topiarij operis ſpeciem deformatis. ] Pro eo quod Græci dicunt
τοπιο{δι}ὲς.
Sed de topiarijs lib. VII. cap. V. dicam.
Parallelos linea deſignatur. ] Id eſt æquidistans, coæquabilis, mutuò
cum alia correſpondens.
Per centrúmque orcheſtræ proſcenij regione. ] Vide, quantum
adfert obſcuritatis interpunctio non ſuo loco poſita.
Tolle molestam distinctionem, &
coniunge ſequentia, ſenſ{us} erit apert{us}, Per centrum\’ orchestræ proſcenij regione
parallelos linea deſcribitur.
Et quæ ſecat circinationis lineas. ] Idem error fuit proximo capite,
&
lib. I. cap. VI. Scribendum enim quà.
Itaque ex eo ſcenici & thymelici Græcè ſeparatim nomi-
nantur.
] Scenici complectuntur comicos & tragicos, thymelicorum verò nomi-
ne intelligim{us} ludios citharœdos, citharist{as}, &
tibicines, atque id gen{us} ſympho-
niacorum, ἀπὸ τ θυμέλΗς.
Eſt autem θυμέλη theatri pars vbi histriones ſu{as}
actiones perficiunt.
Iuli{us} Pollux in orchestra dicit eſſe ſine Β\~Νμα, ſiue Βωμὸμ, hoc
eſt, ſiue pulpitum, ſiue aram.
Eius loci altitudo. ] Non deſunt exemplaria, vbi pro loci ſcriptum eſt lo-
gei, neque fortaſſe abs re.
Nam logeum, id eſt λογ{εῖ}ομ, pulpitum ſignificare paulò
antè dixit, &
apud Iulium Pollucem legim{us} lib. IIII. cap. XIX.
Suntenim nonnulli loci naturaliter impedientes vocis mo-
tus.
] Cum ſint loci, aut diſſonantes, aut circumſonantes, aut reſonantes, aut conſo-
nantes, postremorum maxima eſt habenda ad vocis in theatris effectum ratio, re-
liquæ differentiæ vitioſæ ſunt.
Admonet loc{us} hic, vt dicam animaduerſum eſſe à
me ad vrbem locum triphonum, id eſt à quo ter hemiſtichium, &
integer volubi-
liore lingua pronunciat{us} verſ{us} verſ{us} ter redderetur.
Is Baßiani hippodrom{us} eſt, ſed
eaten{us} ſi ad ſepulcri Cæcillæ Metellæ dextram adſtans inclames.
Fecit hoc, vt faci-
li{us} Lucretio crederem, cum libro quarto ait.
Sex etiam, aut ſeptem loca vidi reddere voces,
# Vnam cum iaceres, ita colles collib{us} ipſis
# Verba repulſantes iterabant dicta referre.
# Fuit enim Olympiæ
portic{us} heptaphonos vti Plini{us} libro XXXVI.
memorat.
De porticib{us} poſt ſcenam, & ambulationib{us}. # CAP. # IX.
POST ſcenam porticus ſunt conſtituendæ, vti cum imbres
repentini ludos interpellauerint, habeat populus, quo ſe reci-
piat ex theatro.
Choragiaq́; laxamentum habeant ad chorum
parandum, vti ſunt porticus Pompeianæ, itemq́;
A thenis por-
ticus Eumenici, patrisq́;
Liberi phanum. Et exeuntibus è theatro

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index