Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
211
211 (199)
212
212 (200)
213
213 (201)
214
214 (202)
215
215 (203)
216
216 (204)
217
217 (205)
218
218 (206)
219
219 (207)
220
220 (208)
< >
page |< < (207) of 672 > >|
Maur. Fermentum ex parte quatenus maſſa illo imbuta fer-
uendo
creſcit (ſic apud Poëtam, qui irâ turgeſcit &
inflatur, in fer-
mento
eſſe, aut iacere dicitur) acorem neceſſariò non expoſcit,
nam
&
oua conquaſſata ſi addantur, panis fermenteſcit ampliùs,
&
ſpongiæ in morem magis excauatur: præterquam quod & me-
dicamenta
non pauca, &
vinum fermenteſcendo deducuntur ad
debitam
ſuarum partium complexionem, &
maturitatem (vt ni-
hil
interim dicam de plantis &
animalibus, in quibus fermentatio
eſt
, *omnia enim, quæ aluntur, &
creſcunt,* vt obſeruauit Cicero de
Nat
.
*continent in ſe vim caloris)* & tamen nihil acidum reperi tur,
cui
vis fermentandi tribuenda ſit.
Eſt autem Fermentatio genera-
tim
ſumpta, inteſtina quædam commotio particularum hetero-
genearum
, ex quibus conſtat corpus fermenteſcens;
quæ dum op-
portunè
agitantur;
ſe viciſſim atterunt, comminuunt, permiſcent,
apprehendunt
, atque in vnam naturam temperant.
Quia verò ali-
quando
huiuſmodi motus eſt paulò concitatior, &
corpus in motu
plus
occupat ſpatij, quam repleat quieſcens, dum multæ ſunt
particulæ
, quæ varijs motibus cientur, neceſſe eſt corpus ipſum
turgeſcere
&
inflari, bullas excitare, & feruere. Hæc manifeſtè
deprehenduntur
in pane &
vino. Et quidem, quod ad panem ſpe-
ctat
, primum fermentum piſtores, quos interrogaui, ſic parant.
Farinæ ad pultis modum ſubactæ ſalem tantummodo aliqui ad-
dunt
, plerique opportuniùs etiam acetum:
in loco non frigido
dimittunt
ad horas aliquot, poſt quas inflatam ac turgidam pul-
tem
illam inueniunt, cui deinde farinam aliam adijciunt cum aquâ
congruâ
, &
maſſa, ne à frigore lædatur, cuſtodita ſenſim intu-
meſcit
:
hanc verò iterum aquâ additâ diſſolutam cum nouâ farinâ
commiſcent
;
& vbi maſſa hæc turgida facta fuerit, idem tertiò
repetunt
:
demum maſſam ipſam depſunt, in panes dirimunt, &
antequam
detumeſcant, in furnum calidum condunt.
Ex maſſâ
illâ
fermentatâ &
incoctâ partem aliquam ſale addito ad acorem
feruant
, tanquam fermentum ad conficiendum iterum panem.
Si
primi
illius fermenti intumeſcentiam conſideremus, illa vtique ad
particulas
ſalinas referenda eſt, quæ dum aqueis particulis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index