Vitruvius, Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem : ope codicis Guelferbytani, editionis principis, ceterorumque subsidiorum recensuit, et glossario in quo vocabula artis propria Germ. Ital. Gall. et Angl. explicantur, 1800

Page concordance

< >
Scan Original
211 187
212 188
213 189
214 190
215 191
216 192
217 193
218 194
219 195
220 196
221 197
222 198
223 199
224 200
225 201
226 202
227 203
228 204
229 205
230 206
231 207
232 208
233 209
234 210
235 211
236 212
237 213
238 214
239 215
240 216
< >
page |< < (195) of 376 > >|
219195LIBER VIII. CAPUT VI.
Nunc de perductionibus ad habitationes moeniaque ut fieri oporteat ex-
plicabo
:
cujus ratio eſt prima perlibratio. Libratur autem dioptris, aut
libris
aquariis, aut chorobate, ſed diligentius efficitur per chorobatem,
quod
dioptrae libraeque fallunt.
Chorobates autem eſt regula (A) lon- ga circiter pedum viginti, ea habet ancones (B) in capitibus extremis
aequali
modo perfectos, inque regulae capitibus ad normam coagmenta-
tos
, et inter regulam et ancones a cardinibus compacta transverſaria (C),
quae
habent lineas ad perpendiculum recte deſcriptas, pendentiaque ex
regula
perpendicula (D) in ſingulis partibus ſingula:
quae, cum regula
fuerit
collocata, eaque tangent aeque ac pariter lineas deſcriptionis, indica-
bunt
libratam collocationem.
Sin autem ventus interpellaverit, et motioni-
bus
lineae non potuerint certam ſigniſicationem facere;
tunc habeat in ſupe-
riore
parte canalem longum pedes quinque, latum digitum, altum ſeſqui-
digitum
, eoque aqua infundatur;
et ſi aequaliter aqua canalis ſumma la-
bra
tanget, ſcietur eſſe libratum.
Ita eo chorobate cum perlibratum ita
fuerit
, ſcietur quantum habuerit faſtigii.
Fortaſſe qui Archimedis libros
legit
, dicet non poſſe fieri veram ex aqua librationem quod ei placet,
aquam
non eſſe libratam, ſed ſphaeroides habere ſchema, et ibi habere cen-
trum
quo loci habet orbis terrarum.
Hoc autem (ſive plana eſt aqua,
ſeu
ſphaeroides) neceſſe eſt, extrema capita canalis regulae dextra ac ſini-
ſtra
, cum librata regula erit , pariter ſuſtinere aquam.
Sin autem pro- clinatus erit ex una parte, quae erit altior non habebit regulae canalis
in
ſummis labris aquam.
Neceſſe enim eſt quocunque aqua ſit infuſa in
12

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index