Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of figures

< >
< >
page |< < (205) of 795 > >|
219205DE MAGNETE. dine Auſtrali 35°, 25? , ſub Meridiano Madagaſcar, erat Inclinatio
90 graduum;
ſub latitudine 34°, 44? , plaga verſus Hypocæciam,
ſeu N, O, O.
eadem Inclinatio vigebat: ſub latitudine 34°. 44? &
600 Milliaribus a Promontorio Bonæ Spei erat iterum eadem In-
clinatio:
ſub latitudine 30°, 40? , & 800 Milliaribus ab eodem Pro-
montorio adhuc erat eadem Inclinatio;
imo & ſub latitudine 29°,
47?
ulterius verſus Hypocæciam erat eadem Inclinatio: data igitur
eadem Inclinatione ſub longitudine diverſiſſima, æquali pluribus
centenis Milliaribus itineris, &
ſub latitudine diverſiſſima, quid nam
certi ſtabiliri de vero loco, in quo navis verſatur, poterit?
Inſpectis
quoque Poundii obſervationibus, eadem animadvertentur, nam in
illis notatur ſub latitudine Auſtrali 36°, 56?
& longitudine 71°, 12?
a Promontorio Bonæ Spei, Inclinatio 68 graduum, quæ eadem per-
manſit in latitudine 34°, 7?
, & longitudine 78°, 32? . tum in lati-
tudine 30°.
11? . & longitudine 86°, 28? . Opinor has diſſicultates
tanti eſſe ponderis, ut nemo ex Acu Inclinatoria amplius tam opi-
mos, exſpectet fructus, aut hac via longitudines locorum inve-
ſtigandas eſſe exiſtimet.
Multo melius hujus Acûs ope polorum Magneticorum in ter-
ra veri ſitus, magnitudines, perpetuaque converſio demonſtrabi-
tur;
hoc ſcopo cum illa ab Itineratoribus & Philoſophis obſer-
vationes capiendæ ſunt, quas nunc modo in utilitatem poſteri-
tatis colligere licet, &
par eſt. Utinam deſiderio doctrinam
Magneticam promovendi ſlagrent plurimi rerum Naturalium ſcru-
tatores, ut Lapidis miriſicam &
adeo abſtruſam Naturam eruant
cognoſcantque;
nam ex ea non unius Lapidis tantum, ſed plu-
rimorum, imo omnium corporum vis attractrix forſitan intelli-
getur, qua cognita magnus in Phyſica foret factus progroſſus:
Si autem poſteritati prodeſſe cupiamus, oportet ut cum Acubus
Inclinatoriis, æque longis, æque gravibus, ſiguræ ſibi ſimillimis,
perfectiſſime elaboratis, obſervationes ubivis terrarum capiamus;
vix
autem tantus hominum conſenſus ſperari poteſt, aut tanta laborum
conſtantia, cum plurimi pulcrius, ſaltem jucundius eſſe, judicent,
rerum cauſas divinare, callide de iis ex hypotheſi diſſerere,
quam tædioſis obſervationibus capiendis dare operam:
quibus ac-
œdit, diſſicillime &
tantum a pauciſſimis accurata poſſe capi

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index