Bošković, Ruđer Josip, Theoria philosophiae naturalis redacta ad unicam legem virium in natura existentium

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (X) of 389 > >|
Nec vero exigua libelli moles deterrere me debuit,
ne
cum eo ad tantum Principem accederem.
Eſt ille
quidem
ſatis tenuis libellus, at non &
tenuem quo-
que
rem continet.
Argumentum pertractat ſublime
admodum
, &
nobile, in quo illuſtrando omnem ego qui-
dem
induſtriam collocavi, ubi ſi quid præſtitero, ſi
minus
infeliciter me geſſero, nemo ſane me impu-
dentiæ
arguat, quaſi vilem aliquam, &
tanto indi-
gnam
faſtigio rem offeram.
Habetur in eo novum
quoddam
Univerſæ Naturalis Philoſophiæ genus are-
ceptis
huc usque, uſitatisque plurimum diſcrepans,
quanquam
etiam ex iis, quæ maxime omnium per hæc
tempora
celebrantur, caſu quodam præcipua quæque
mirum
ſane in modum compacta, atque inter ſe ve-
luti
coagmentata conjunguntur ibidem, uti ſunt ſim-
plicia
atque inextenſa Leibnitianorum elementa, cum
Newtoni
viribus inducentibus in aliis diſtantiis acceſ-
ſum
mutuum, in aliis mutuum receſſum, quas vul-
go
attractiones, &
repulſiones appellant: caſu, inquam:
neque enim ego conciliandi ſtudio hinc, & inde decer-
pſi
quædam ad arbitrium ſelecta, quæ utcumque inter
ſe
componerem, atque compaginarem:
ſed omni præ-
judicio
ſepoſito, a principiis exorſus inconcuſſis, &

vero
etiam receptis communiter, legitima ratiocina-
tione
uſus, &
continuo concluſionum nexu deveni ad le-
gem
virium in Natura exiſtentium unicam, ſimplicem,
continuam
, quæ mihi &
conſtitutionem elementorum
materiæ
, &
Mechanicæ leges, & generales materiæ i-
pſius
proprietates, &
præcipua corporum diſcrimina,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index